Respondetur vnica conclusione affirmatiua. Et probatur primò, quia per talem acceptionem nulli fit iniuria. Nam nō fit ipsi iniquo possessori, vt D. Thom. docet expressè in articulo. Neque fit iudici: quia ipse iudex vel non potest facere suum officium vel non vult, ergo nulla fit illi iniuria. Secundò probatur. Nam recompensatio rei pro re, licita est etiam priuata autoritate, ergo licita erit acceptio ipsius rei propriæ: quā do nulla est alia via recuperandi: hæc est sententia communis: & ita sentit Caietanus hic. Sed notandum est necessarium esse ad hoc quòd sit licitum rem propriam accipere prædicto modo, quòd homo sit certus rem esse propriam: & quòd aliter illam recuperare non potest. Vnde respondetur ad primum argumentum negando sequelam. Et ratio discriminis est, quòd in recuperatione honoris, vtitur homo vindicta: quæ nunquam est licita propria autoritate: at in recuperatione rei nulla est vindicta: sed tantum recompẽsatio sine damno alterius aut læsione. Ex quo sequitur, quòd siego possum recuperare meum honorem cum tali damno proximi: quale ipse tenetur pati ante sententiam iudicis, vt restituat mihi honorem: licitum erit mihi recuperare meum honorem illo modo: v. g. probādo illi per testes quòd mentitus est: ipse enim tenebatur dicere quòd mentitus est.