Ad secundum negatur sequela. Et ratio est, quia quando per vim recupero rem meam: perturbo pacem reipublicae: non autem quando furtim & occulte accipio. Verum est tamen quod si vis non sit scandalosa vel multum nociua ipsius proximi, licitum erit per vim arripere rem meam: quando aliter recuperare non possum.