ΒΆ Ad argumentum vero respondetur , quod lex illa particularis est, & potest iustificari propter bonum commune huius Regni vel illius, ad quod pertinet vt non quilibet quaerat huiusmodi margaritas. Simili modo poterit Rex condere legem, vt in suo regno nullus alienigena quaerat margaritas. Notandum est tamen, quod lex illa Hispaniae prohibet quaerere margaritas, non autem forte repertas sibi accipere. Item etiam est notandum, quod illa lex omnino poenalis est, neque obligat ad restituendas margaritas ante condemnationem iudicis, sicut lex que prohibet piscationem aut venationem.