¶ Ad argumentum vero respōdetur , quòd lex illa particularis est, & potest iustificari propter bonum commune huius Regni vel illius, ad quod pertinet vt non quilibet quærat huiusmodi margaritas. Simili modo poterit Rex condere legem, vt in suo regno nullus alienigena quærat margaritas. Notandum est tamen, quòd lex illa Hispaniæ prohibet quærere margaritas, nō autem forte repertas sibi accipere. Item etiā est notandum, quòd illa lex omnino pœnalis est, neque obligat ad restituendas margaritas ante cōdemnationem iudicis, sicut lex quę prohibet piscationem aut venationem.