Sit ergo prima conclusio. Qui inuenit thesaurum improprie dictum, tenetur ad restitutionem vero domino, vel haeredibus eius. Pro cuius explicatione nota, moris fuisse olim apud gentes, & forte nunc etiam est: vt in sepulchris simul cum cadaueribus multas diuitias conderent ad ostentationem honoris & gloriae suae, vel suorum in posterum, aut etiam ad reipublicae defensionem: si quando in magno periculo constituta indigeret diuitijs. Ponebantur autem in sepulchris vt ibi tutius seruarentur ad ingentem necessitatem reipublicae: vnde non erat fas sine vrgenti tali necessitate illas educere. Cuius exemplum est apud Iosephum libro. 7. antiquitatum, capit. vltimo. vbi refert Salomonem aedificasse patri Dauid magnificum sepulchrum, & ibi plurimas diuitias condidisse, quibus, postea mille & trecentos annos, vsus est Hyrcanus sacerdos, quando Antiochus obsidebat Hierusalem cui data fuit pecuniae ingens summa, vt solueret obsidionem, & sic reparauit ciuitatem. Probatur ergo conclusio ex. l. nunquam. vbi supra, vbi expresse Iurisconsultus dicit, quod qui accipit huiusmodi thesaurum, furtum committit. Et confirmatur. Quia huiusmodi thesaurus non habetur pro derelicto. Hinc inferunt aliqui corollarium quod Hispani qui apud Indos Occidentales extraxerunt thesauros de sepulchris, tenentur ad restitutionem. Et ratio est, quia adhuc erant haeredes illius thesauri, scilicet filij dominorum, vel ipsamet respublica. Sed tamen nobis vi detur, quod non est vniuersaliter verum hoc corollarium: sed dicimus, quod vbi constiterit diuitias illas superstitionis causa esse depositas: non tenentur qui illas inuenerunt restituere. Probatur. Quia tales diuitiae nullius rei vera causa depositae sunt: ergo habentur pro derelictis, ex quibus nullus vsus expectatur fore haeredibus aut reipublicae: nisi tantum quod illae diuitiae sacrificabantur idolis & falsae religioni: & tales fuisse aliquos thesauros depositos in sepulchris apud Indos valde probabile est, ex his quae nobis narrant qui inde aduenerunt.