Sit ergo prima conclusio. Qui inuenit thesaurum impropriè dictum, tenetur ad restitutionem vero domino, vel hæredibus eius. Pro cuius explicatione nota, moris fuisse olim apud gentes, & forte nunc etiam est: vt in sepulchris simul cum cadaueribus multas diuitias conderent ad ostentationem honoris & gloriæ suæ, vel suorum in posterum, aut etiam ad reipublicæ defensionem: si quando in magno periculo constituta indigeret diuitijs. Ponebantur autem in sepulchris vt ibi tutius seruarentur ad ingentem necessitatem reipublicæ: vnde non erat fas sine vrgenti tali necessitate illas educere. Cuius exemplum est apud Iosephum libro. 7. antiquitatum, capit. vltimo. vbi refert Salomonem ædificasse patri Dauid magnificum sepulchrum, & ibi plurimas diuitias condidisse, quibus, postea mille & trecentos annos, vsus est Hyrcanus sacerdos, quando Antiochus obsidebat Hierusalem cui data fuit pecuniæ ingens summa, vt solueret obsidionem, & sic reparauit ciuitatem. Probatur ergo conclusio ex. l. nunquam. vbi supra, vbi expressè Iurisconsultus dicit, quòd qui accipit huiusmodi thesaurum, furtum committit. Et confirmatur. Quia huiusmodi thesaurus non habetur pro derelicto. Hinc inferunt aliqui corollarium quòd Hispani qui apud Indos Occidentales extraxerunt thesauros de sepulchris, tenentur ad restitutionem. Et ratio est, quia adhuc erant hæredes illius thesauri, scilicet filij dominorum, vel ipsamet respublica. Sed tamen nobis vi detur, quòd non est vniuersaliter verum hoc corollarium: sed dicimus, quòd vbi constiterit diuitias illas superstitionis causa esse depositas: non tenentur qui illas inuenerunt restituere. Probatur. Quia tales diuitiæ nullius rei vera causa depositæ sunt: ergo habentur pro derelictis, ex quibus nullus vsus expectatur fore hæredibus aut reipublicæ: nisi tantum quòd illæ diuitiæ sacrificabantur idolis & falsæ religioni: & tales fuisse aliquos thesauros depositos in sepulchris apud Indos valde probabile est, ex his quæ nobis narrant qui inde aduenerunt.