Secunda conclusio. Stando in solo iure naturae, thesaurus proprie dictus efficitur ipsius inuentoris. Haec est omnium expressa sententia, & habetur in. l. nunquam. vbi supra. Et ratio est. Quia quae in nullius bonis sunt, statim efficiuntur occupantis, sicut facta est diuisio rerum.