Sed nota circa secundam partem conclusionis vbi dicitur, quod thesaurus ex proposito inuentus, totus adiudicetur domino agri: quod non est intelligenda ipso facto ante sententiam iudicis, quoniam illae leges sunt poenales contra illum qui in agro alieno quaerit thesaurum. Caeterum quantum ad illud quod inquit thesaurum diuidendum , non opus est sententia iudicis: sed in foro conscientiae tenetur ipse inuentor dimidiam partem reddere domino agri. Ratio huius est, quia finis legis non est punire, sed componere ciues inter se. Nam dominus agri poterat pro se adducere, quod cum ager esset proprius, etiam thesaurus, qui ibi latebat sibi debebatur. Contra ipse inuentor diceret pro se, quod fortuna sibi fauit, vt totus thesaurus sibi deberetur: & ideo lex voluit componere istam discordiam, & ipso facto adiudicare dimidiam partem, vni & dimidiam alteri.