Sed nota circa secundam partem conclusionis vbi dicitur, quòd thesaurus ex proposito inuentus, totus adiudicetur domino agri: quod non est intelligenda ipso facto ante sententiam iudicis, quoniam illæ leges sunt pœnales contra illum qui in agro alieno quærit thesaurum. Cæterùm quantũ ad illud quod inquit thesaurum diuidendũ , non opus est sententia iudicis: sed in foro conscientiæ tenetur ipse inuentor dimidiam partem reddere domino agri. Ratio huius est, quia finis legis non est punire, sed componere ciues inter se. Nam dominus agri poterat pro se adducere, quod cum ager esset proprius, etiam thesaurus, qui ibi latebat sibi debebatur. Contra ipse inuentor diceret pro se, quòd fortuna sibi fauit, vt totus thesaurus sibi deberetur: & ideo lex voluit componere istam discordiam, & ipso facto adiudicare dimidiam partem, vni & dimidiam alteri.