COMMENTARIVS. CIrca primam conclusionem nota, quod prima consideratio peccati in furto, est generica, secunda vero specifica: vnde ex illis consurgit vnica species peccati. Circa solutionem ad primum. vide Cano lib. 2. de locis. cap. 4. & Soto lib. 3. de iustitia, quaest. 3. art. 3. ad primum. & lib. 2. quaest. 3. artic. 8. Circa secundam conclusionem arguitur sic. Reges Catholici Hispaniae tulerunt legem, ne quis in mari Indico Occidentali quaereret margaritas, nisi esset talis vel talis conditionis, ergo ibi margaritae inuentae non erunt inuentoris. Respondetur, quod secunda conclusio est vera stando in solo iure naturae, & etiam in iure communi, vt habetur in. l. item lapilli. ff. de rerum diuisione. & Instituta eod. titulo. §. item lapilli. & est Arist. 1. Politicorum, in initio. & omnium Philosophorum & Iurisperitorum & Theologorum. Vide Diuum Antoninum in. 2. par. titulo. 1. cap. 15. §. secundo. ¶ Ad argumentum vero respondetur , quod lex illa particularis est, & potest iustificari propter bonum commune huius Regni vel illius, ad quod pertinet vt non quilibet quaerat huiusmodi margaritas. Simili modo poterit Rex condere legem, vt in suo regno nullus alienigena quaerat margaritas. Notandum est tamen, quod lex illa Hispaniae prohibet quaerere margaritas, non autem forte repertas sibi accipere. Item etiam est notandum, quod illa lex omnino poenalis est, neque obligat ad restituendas margaritas ante condemnationem iudicis, sicut lex que prohibet piscationem aut venationem. Circa tertiam conclusionem notandum est, quod thesaurus dupliciter dicitur. Vno modo proprie: alio modo improprie. Thesaurus proprie, dicitur vetus depositio pecuniae cuius non extat memoria ita vt dominum non habeat. Sed nomine pecuniae intelligamus id quod pecunia aestimatur. Ita definit Iurisconsultus in. l. nunquam. §. thesaurus. ff. de acquirendo rerum dominio. & in. l. vnica. C. de thesauris. lib. 10. & Instituta de rerum diuisione. §. thesaurus. Thesaurus vero improprie, dicitur in eisdem legibus citatis depositio pecuniae quam quisque lucri gratia, vel metus, vel custodiae, sub terra condidit . Possumus etiam nos addere honoris ostentandi gratia. Sit ergo prima conclusio. Qui inuenit thesaurum improprie dictum, tenetur ad restitutionem vero domino, vel haeredibus eius. Pro cuius explicatione nota, moris fuisse olim apud gentes, & forte nunc etiam est: vt in sepulchris simul cum cadaueribus multas diuitias conderent ad ostentationem honoris & gloriae suae, vel suorum in posterum, aut etiam ad reipublicae defensionem: si quando in magno periculo constituta indigeret diuitijs. Ponebantur autem in sepulchris vt ibi tutius seruarentur ad ingentem necessitatem reipublicae: vnde non erat fas sine vrgenti tali necessitate illas educere. Cuius exemplum est apud Iosephum libro. 7. antiquitatum, capit. vltimo. vbi refert Salomonem aedificasse patri Dauid magnificum sepulchrum, & ibi plurimas diuitias condidisse, quibus, postea mille & trecentos annos, vsus est Hyrcanus sacerdos, quando Antiochus obsidebat Hierusalem cui data fuit pecuniae ingens summa, vt solueret obsidionem, & sic reparauit ciuitatem. Probatur ergo conclusio ex. l. nunquam. vbi supra, vbi expresse Iurisconsultus dicit, quod qui accipit huiusmodi thesaurum, furtum committit. Et confirmatur. Quia huiusmodi thesaurus non habetur pro derelicto. Hinc inferunt aliqui corollarium quod Hispani qui apud Indos Occidentales extraxerunt thesauros de sepulchris, tenentur ad restitutionem. Et ratio est, quia adhuc erant haeredes illius thesauri, scilicet filij dominorum, vel ipsamet respublica. Sed tamen nobis vi detur, quod non est vniuersaliter verum hoc corollarium: sed dicimus, quod vbi constiterit diuitias illas superstitionis causa esse depositas: non tenentur qui illas inuenerunt restituere. Probatur. Quia tales diuitiae nullius rei vera causa depositae sunt: ergo habentur pro derelictis, ex quibus nullus vsus expectatur fore haeredibus aut reipublicae: nisi tantum quod illae diuitiae sacrificabantur idolis & falsae religioni: & tales fuisse aliquos thesauros depositos in sepulchris apud Indos valde probabile est, ex his quae nobis narrant qui inde aduenerunt. Secunda conclusio. Stando in solo iure naturae, thesaurus proprie dictus efficitur ipsius inuentoris. Haec est omnium expressa sententia, & habetur in. l. nunquam. vbi supra. Et ratio est. Quia quae in nullius bonis sunt, statim efficiuntur occupantis, sicut facta est diuisio rerum. Tertia conclusio. Secundum tamen ius commune positiuum & Hispanicum, thesaurus inuentus arte magica totus adiudicatur fisco. Haec conclusio probatur ex. l. vnica. Codice de thesauris. & in. l. nemo. Codice de maleficis & mathematicis. Item in l. Regia 44. titulo. 28. Partita. 2. Sed nota, quod cum istae leges sint poenales contra artem magicam non obligant ante condemnationem iudicis. Quarta conclusio. Si eadem iura attendamus thesaurus inuentus in proprio fundo, totus est inuentoris, si autem inueniatur in alieno: tunc si ex proposito quae rebatur, totus est reddendus domino agri: si autem a casu fuerit repertus diuidendus est aequaliter inter inuentorem & dominum agri. Haec habetur in. l. vnica. Codice de thesauris. §. thesaurus. & in. l. Regia 44. supra. Sed nota circa secundam partem conclusionis vbi dicitur, quod thesaurus ex proposito inuentus, totus adiudicetur domino agri: quod non est intelligenda ipso facto ante sententiam iudicis, quoniam illae leges sunt poenales contra illum qui in agro alieno quaerit thesaurum. Caeterum quantum ad illud quod inquit thesaurum diuidendum , non opus est sententia iudicis: sed in foro conscientiae tenetur ipse inuentor dimidiam partem reddere domino agri. Ratio huius est, quia finis legis non est punire, sed componere ciues inter se. Nam dominus agri poterat pro se adducere, quod cum ager esset proprius, etiam thesaurus, qui ibi latebat sibi debebatur. Contra ipse inuentor diceret pro se, quod fortuna sibi fauit, vt totus thesaurus sibi deberetur: & ideo lex voluit componere istam discordiam, & ipso facto adiudicare dimidiam partem, vni & dimidiam alteri. ¶ Quinta conclusio . Si eadem iura attendamus , qui inuenit thesaurum in agro quem emit, siue sciens ibi latere, siue nesciens: efficitur domi nus ipsius thesauri. Probatur primo. Qui inuenit in agro proprio thesaurum, fit dominus totius, sed iste inuenit in agro proprio, ergo &c. Secundo. Finis legum est, componere discordiam ciuium inter se, sed quando homo iam emit agrum, nulla est discordia, ergo cessat finis legum. Confirmatur ex D. Thoma supra quae stione. 66. articulo. 5. in solutione ad secundum, vbi ait, quod propterea in parabola Matth. 13. dicitur, quod qui inuenit thesaurum emit agrum illum, scilicet, vt totum possideret. & ita sentit Iurisconsultus in. l. tutore. ff. de rei vendicatione. Sed contra istam confirmationem arguitur primo. Venditor agri ex ignorantia patitur inuoluntarium: non enim venderet si sciret latere thesaurum: ergo ipse emptor tenetur restituere dimidiam partem. Probatur consequentia. Quia tacendo fuit causa inuoluntarij alterius. Secundo. Esto non teneatur ipse emptor restituere quando ignorans latere thesaurum emit agrum illum: tamen quando sciens latere emit agrum, tollit ius quod venditor habet ad dimidiam partem thesauri: ergo tenebitur restituere. Tertio. Venditor non vendidit thesaurum cum agro, ergo emptor non acquisiuit maius ius, quam antea habebat ad thesaurum. Ad primum respondetur, quod emptor non est causa inuoluntarij quod patitur venditor: quia non tenetur reuelare illi quod ipse sua industria cognouit, maxime quia non pertinet ad substantiam rei venditae thesaurus absconditus, quia ager appretiatur secundum superficiem quam habet maius vel minus fructificam , non vero secundum ea quae accidentario ibi recondita sunt. Quemadmodum si quis emeret equum, quem scit bibisse margaritam in flumine, non tenetur reuelare domino equi: quia non pertinet ad substantiam equi, neque ad valorem illius. De qua revide Soto libro. 6. de iustitia, quaestione. 3. articulo. 2. circa finem, quanuis Soto ipse libro. 5. de iustitia, quaestione. 3. articulo. 3. ad secundum. tenet aliquid contrarium nostrae conclusioni, sci licet quod qui emit agrum alienum in quo postea inuenit thesaurum: tenetur restituere dimidiam partem venditori. Sed tamen hoc non probat sufficienter: quia talis medietas thesauri nullo titulo debetur ipsi venditori agri. Ad secundum respondetur, quod si ille qui ignorans emit agrum, non tenetur aliquid reddere venditori, non etiam tenebitur reddere si sciens latere thesaurum emit agrum. Ratio est, quia ignorantia emptoris, non tollit aliquod ius quod antea habebat venditor, ergo si ignorans non tenetur, non tenebitur sciens. Ad tertium respondetur nego consequentiam , quia emptor non acquirit dominium thesauri ex venditione alterius, sed ex inuentione in agro proprio, neque ipse venditor antea erat dominus thesauri: alioquin non esset thesaurus proprie dictus, de cuius ratione est quod non habeat dominum. Vide Syluestrum in verbo, inuentum , §. 8. & in Rosa aurea in tractatu de quaestionibus impertinentibus, casu. 39. Sexta conclusio. Princeps potest iustam legem condere, vt communis thesaurus proprie dictus inuentus in suo regno ad se pertineat. Haec conclusio est contra Syluest. vbi supra, quem citat & sequitur Soto vbi supra. Imo ipse addit, quod nullam partem thesauri inuenti potest princeps sibi applicare. Insuper dicit se neque scire neque approbare, quod Princeps possit etiam vrgente necessitate reipublicae, huiusmodi tributum imponere. Sed nihilominus probatur conclusio. Nam sicut iure naturae omnia dicuntur esse communia, nihilominus iure gentium facta est diuisio rerum in communi, ita etiam ius gentium quo res efficiuntur occupantis, potest determinari iure positiuo Regni & prouintiae, ergo Rex poterit sine detrimento iuris naturalis, aut gentium, applicare sibi huiusmodi thesauros tanquam personae quae gerit vicem reipublicae. Secundo probatur. Nam de facto est lex Hispaniae libro. 6. ordinationum Regalium , tit. 12. nu. 7. quae decernit, quod thesaurus inuentus in quouis loco Regni Regi acquiratur, data quinta parte vel quarta inuentori . Neque valet dicere quod intelligitur illa lex de inuentis thesauris in loco communi reipublicae, quoniam vsus est in contrarium, quod vbicunque inueniatur thesaurus Rex sibi illum applicat. Paludanus in. 4. distinctione. 15. quaestione. 3. articulo. 5. inquit, esse communem vsum in toto orbe. Idipsum dicit Diuus Antoninus in 2. parte, titulo. 3. §. 5. capite. 1. Neque valet etiam dicere, quod illa est lex poe nalis: quia lex poenalis semper prohibet aliquem actum malum, vel habentem speciem mali: sed illa lex nullum actum prohibet, sed solum dicit, quod thesaurus inuentus acquiratur Regi. Sed probatur tertio specialiter contra sententiam Soto. Nam Rex imponit tributa iusta & exigit illa de rebus magno labore partis, vt de tritico, ergo multo melius poterit imponere tributa super rebus forte inuentis. Et si quis arguat contra nostram sententiam, quod sua natura thesaurus inuentus est inuentoris, ergo iniqua est lex quae prohibet huiusmodi dominium. Patet consequentia. Quia est contra legem naturae. Respondetur primo, quod idem argumentum probaret, quod etiam est iniquum ius gentium per quod facta est diuisio rerum, quae iure naturae communes erant. Secundo respondetur, quod cum dicitur iure naturae thesaurus inuentus fieri inuentoris: intelligen dum est negatiue, non omnino positiue: hoc est, quod ius naturae non praecipit positiue, quod thesaurus sit inuentoris: sed quia iure naturae non est alterius, statim efficitur occupantis. Tertio respondetur clarius, quod quanuis iure naturae qui inuenit thesaurum statim acquirat dominium: tamen ius particulare inuentoris potest impediri alio iure naturali vniuersaliori, vt v. g. nisi propter bonum commune expediat, quod thesaurus efficiatur reipublicae, aut Principis: tunc enim lex positiua quae hoc determinat fundatur in iure naturali. Est exemplum in naturalibus, Aqua habet naturalem inclinationem specificam ad motum deorsum: & nihilominus propter bonum vniuersi ascendit sursum: neque in isto mo tu sursum sit aliqua violentia aquae: quia etiam habet naturalem inclinationem ad illum motum inquantum est pars vniuersi. Sic etiam homo habet naturalem inclinationem, & ius naturale ad conseruandam & defendendam propriam vitam: & nihilominus obligatur iure naturali pati mortem propter bonum commune, inquantum est pars reipublicae. Et per hoc patet ad aliud argumentum quod posset fieri ex lege, intelligitur. ff. de iure fisci. vbi dicitur Regi tribuatur dimidia pars thesauri inuenti in loco Regis, vel fisci. Respondemus enim, quod istud ius commune limitatur iure Regni particularis. De qua re vide Nauarro in manuali, capite 17. a numero 172. vsque ad finem capitis, vbi tenet nostram quintam & sextam conclusionem. Ex dictis etiam sequitur, quomodo sit intelligendum quod dicitur in capit. cum tu. de vsuris. & in multis alijs. 14. quaestione. 5. vbi praecipitur quod res quae non habent certos dominos conuertantur in vsus pios pauperum: non enim intelligitur hoc de thesauris proprie dictis: sed de illis rebus quae habent dominos sed ignotos, & in huiusmodi maxime verificantur illi canones quando illae res sunt ablatae per iniquitatem, vel per aliquam acceptionem ex qua virtute contractus oritur obligatio iustitiae in accipiente, vt reddat quod recipit. Septima conclusio. Non obstantibus quae dicta sunt, ille qui inuenit thesaurum non tenetur statim dare Regi totum thesaurum accepta sibi quarta vel quinta parte: quousque exigatur ab illo. Ratio est, quia huiusmodi lex imponit tributum: non est autem in vsu vt tributa soluantur nisi exigantur a ministris Regis. Tenebitur autem dare dimidiam partem Regi si inuenit thesaurum in fundo Regis: quia illa dimidia pars non est tributum, sed debitum ex iustitia commutatiua, sicut est debitum quod detur dimidia pars domino agri. Octaua conclusio. Mineralia auri vel argenti, vel metallorum venae, si solum ius naturae attendamus, sunt illorum quorum sunt loci vbi inueniuntur. Ratio est, quia huiusmodi sunt veluti fructus ipsius terrae, vt, verbi gratia, quercus & herba: si au tem attendamus ius commune positiuum, similiter iudicandum est de mineralibus, atque de thesauris, vt patet ex eisdem legibus, quas supra citauimus: si denique attendamus ius Regni Hispaniae multo aliter determinatur. Nam in. l. 6. titulo. 28. Partita. 3. dicitur, quod ad Regem pertineant venae metallorum & mineralium. & in. l. 8. titulo. 1. libro. 6. ordinationum Regalium dicitur, quod nemini liceat absque priuilegio Regis ea quaerere: & inde sibi aliquid accipere. Deinde titul. 12. ibidem conceditur cuique facultas quaerendi vbicunque: dummodo fiat sine detrimento agri alieni, & de voluntate domini, & dummodo deductis expensis duas tertias reddat Regi, & sibi possit vnam accipere. Sed Nihilominus nostris temporibus vidimus, quod haec lex non fuit seruata cum illo, qui inuenit minam argenti, quae vulgo dicitur guadalcana, & fuit data illi minima quae dam portio pecuniae, & Rex accepit dominium illius. Ratio harum rerum esse potest, quia huiusmodi mineralia maxime auri & argenti, sunt fructus opimi valde ipsius terrae, qui non decent nisi Regiam maiestatem & magnificentiam, & hoc propter bonum commune reipublicae. SVperest iam disputare circa quartam conclusionem D. Tho. de rebus inuentis quas adhuc habere dominum verosimile est, quae bona vulgo dicuntur , bienes mostrencos. De his igitur bonis hoc supponendum est, quod qui illa inuenit, tenetur inquirere verum dominum: & si inuenerit reddere. Haec est communis omnium sententia. Sed arguitur contra illam. Ille qui inuenit haec bona potest ea relinquere vbi inuenit: nec tenebitur ad restitutionem, etiam si res illa pereat: quia non tenebatur ex iustitia sed tantum ex charitate seruare illa bona domino suo, ergo etiamsi semel acceperit ista bona, non tenebitur ex iustitia quaerere dominum. Respondetur nego consequentiam . Quoniam postquam semel accepit, vt illa acceptio sit iusta debet se obligare ratione rei, quaerere dominum illius, quia si non accepit illam ista intentione: iam est acceptio iniusta, & tenebitur ratione iniustae acceptionis restituere. Du bium autem est, vtrum post factam diligentiam inquirendi dominum, si non inuenerit possit sibi retinere? Ad quod fere omnes respondent, quod tenetur restituere pauperibus. Syluester in verbo inuentum, dicit hanc sententiam esse communem, & arguitur primo pro illa ex Augustino. 14. quaestione. 5. can. si quid inuenisti & non reddidisti, rapuisti: & canone multi. hoc ipsum habetur: & praeterea in canone communia, de successionibus. &. l. 1. Regia titulo penultimo, Partita. 6. praecipitur, quod bona peregrini morientis absque testamento, si non comparuerit hae res: per episcopum pauperibus distribuantur. Secundo. Bona per iniquitatem accepta aut etiam mutuo, reddenda sunt pauperibus si non comparuerit dominus, ergo etiam aliae res inuentae. Antecedens patet ex capit. cum tu. de vsuris. & in multis alijs 14. quaestione. 5. Quod si aliquis respondeat negando consequentiam: quia antecedens definitum est iure Canonico, non autem consequens. Contra. Nam saltem sequitur, quod teneatur illa bona conuertere in vsus reipublicae. Patet sequela. Quia iure naturae, bona quorum dominus non comparet redeunt ad ipsam rempublicam. ¶ Tertio. Talia bona sunt expendenda secundum voluntatem interpretatiuam domini, quando voluntas expressa haberi non potest: sed merito praesumitur voluntas domini esse, vt illa bona in pios vsus expendantur, ergo inuentor tenetur bona illa pauperibus restituere. Altera sententia est Soto vbi supra artic. 3. ad secundum, vbi ait, sub consilio tantum esse vt illa bona dentur pauperibus: neque esse sub praecepto, vt homo etiam diues teneatur illa bona reddere pauperibus. PRO decisione quaestionis sit prima conclusio . Stando in solo iure naturae, & etiam communi Ciuili & Canonico, res inuentas in nostro casu, non est necesse dare pauperibus: sed licitum erit inuentoribus sibi retinere. Probatur. Quia nulla ratio, nullus textus est, qui conuincat oppositum. Et confirmatur. Nam iure naturae res quae in nullius bonis sunt, efficiuntur occupantis: sed huiusmodi res inuentae de quibus iam non est spes quod appareat dominus illarum, reuera in nullius bonis computantur: sed habentur pro derelictis ergo efficiuntur ipsius inuentoris primo occupantis. Secunda conclusio. Nihilominus seruandae sunt leges iustae cuiusque Regni & prouintiae circa huiusmodi res inuentas. Ita tenet Caietanus hic & Nauarro in manuali, capit. 17. numero. 174. Imo dicit quod non opus est expectare sententiam iudicis ad huiusmodi res restituendas secundum normam legis. Vt v. g. est lex apud Hispanos libro. 4. fori Regalis titulo. 13. lege. 2. & libro. 6. ordinationum Regalium titulo. 12. l. 1. quod huiusmodi res inuentae tradantur iudici, qui post vocem praeconis in diebus feriatis, hoc est, de mercado, o feria, si non comparuerit dominus tradat illas res illi, cui ex priuilegio Regis competunt, & ita faciendum est in foro conscientiae: quia sunt leges istae iustae neque sunt tributariae aut poenales, vt expectetur quod petatur tributum: sed statim dandae sunt iudici. Sed notandum est quod istae leges loquuntur de rebus, quae vulgo dicuntur, bienes mostrencos, cuius appellatione non veniunt nisi animalia, vt iumenta & pecudes. Vnde si quis inuenerit annulum aut gemmam, poterit sibi retinere facta diligentia inueniendi dominum. Quod si postea comparuerit dominus, valde probabilis est sententia quae tenet, quod illi reddenda sunt bona sua: si comparuerit ante tempus praescriptionis. AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur , quod illa iura intelliguntur nisi inuentor fecerit sufficientem diligentiam inquirendi dominum: leges vero ibidem citatae loquuntur de bonis quae licet in praesenti non habeant certum dominum: constat tamen de proximo habuisse certum dominum. Nos autem loquimur de bonis, de quorum domino certo non constat, neque de praesenti, neque de propinquo. Ad secundum argumentum bene ibidem responsum est. Sed ad replicam respondetur: quod non omnia bona quorum dominus non comparet, cedunt in vsum aut dispositionem reipublicae: sed illa tantum, quae sunt superflua possidenti. Dicuntur autem superflua possidenti illa, quae ipse tenetur restituere vel reddere, siue ratione iniquae acceptionis siue mutuo acceperit, aut ex alio contractu iusto. Nos autem contendimus, quod ille qui inuenit rem aliquam, non comparente domino illius, efficitur dominus illius titulo inuentionis. Ad tertium respondetur, quod voluntas interpretatiua antiqui domini, ea prae sumitur esse: vt disponatur de re amissa eo modo, quo melius & facilius possit redire ad dominum suum, quod si distribuatur pauperibus, omnino nulla est spes reliqua: quod res illa perueniat ad verum dominum. Nam obligare ipsum inuentorem, vt si postea comparuerit dominus, ipse restituat illi: esset intolerabile, ergo melius est & magis in fauorem domini antiqui, vt ipse inuentor acquirat dominium rei, reuocabile tamen, si comparuerit dominus intra tempus praescriptionis. Notandum est circa solutionem ad tertium, vbi dicit Diuus Thomas duo. Alterum est, quod qui accipit rem propriam furtim a depositario, grauat ipsum depositarium: & tenetur ad reuelandum hoc grauamen. Qui autem accipit rem propriam ab iniquo possessore non grauat ipsum, licet peccet contra iustitiam communem vsurpando sibi iudicium, iuris ordine praetermisso. Notandum inquam est circa hanc definitionem, quod est differentia inter depositarium & iniquum possessorem quantum ad hoc, quod depositario fit iniuria contra iustitiam commutatiuam ratione sui officij. Iniquo autem possessori non fit talis iniuria. Ex quo sequitur, quod si depositarius incurrat aliquod aliud detrimentum ex eo quod ego accepi rem meam furtim ab illo, teneor ad restitutionem illius detrimenti, & non sufficit reuelare illi quod ego accepi rem meam. Si autem fur incurrat aliquod detrimentum ex eo quod ego accepi furtim ab illo rem meam: non teneor ad aliquam restitutionem illi faciendam: sed sufficit reuelare illi per meipsum vel per alium, quod ego accepi rem meam , ne teneatur ex ignorantia iterum restituere. Et hoc intelligitur quando ego non sum passurus aliquod detrimentum ex tali reuelatione: tunc enim malitiae suae deputet ipse fur, quod iterum teneatur restituere ex ignorantia sua. DVbium est circa eandem solutionem , An qui non potest iuris ordine seruato recuperare rem suam, possit illam secreto accipere? Et videtur quod non. Primo, quia alias sequeretur quod etiam posset homo priuata autoritate vindicare se de illo, qui fecit sibi iniuriam: quando non potest alia via obtinere sententiam iudicis. Secundo sequeretur, quod possem ego per vim in eodem casu accipere rem meam ab iniquo possessore, quando non possum aliter rem meam recuperare. Respondetur vnica conclusione affirmatiua. Et probatur primo, quia per talem acceptionem nulli fit iniuria. Nam non fit ipsi iniquo possessori, vt D. Thom. docet expresse in articulo. Neque fit iudici: quia ipse iudex vel non potest facere suum officium vel non vult, ergo nulla fit illi iniuria. Secundo probatur. Nam recompensatio rei pro re, licita est etiam priuata autoritate, ergo licita erit acceptio ipsius rei propriae: quando nulla est alia via recuperandi: haec est sententia communis: & ita sentit Caietanus hic. Sed notandum est necessarium esse ad hoc quod sit licitum rem propriam accipere praedicto modo, quod homo sit certus rem esse propriam: & quod aliter illam recuperare non potest. Vnde respondetur ad primum argumentum negando sequelam. Et ratio discriminis est, quod in recuperatione honoris, vtitur homo vindicta: quae nunquam est licita propria autoritate: at in recuperatione rei nulla est vindicta: sed tantum recompensatio sine damno alterius aut laesione. Ex quo sequitur, quod siego possum recuperare meum honorem cum tali damno proximi: quale ipse tenetur pati ante sententiam iudicis, vt restituat mihi honorem: licitum erit mihi recuperare meum honorem illo modo: v. g. probando illi per testes quod mentitus est: ipse enim tenebatur dicere quod mentitus est. Ad secundum negatur sequela. Et ratio est, quia quando per vim recupero rem meam: perturbo pacem reipublicae: non autem quando furtim & occulte accipio. Verum est tamen quod si vis non sit scandalosa vel multum nociua ipsius proximi, licitum erit per vim arripere rem meam: quando aliter recuperare non possum.