ARTICVLVS VII.Vtrùm liceat alicui furari propter neceßitatem.

Source
AD Septimum sic proceditur. Videtur, quòd non liceat alicui furari propter necessitatem. Non enim imponitur pœnitentia nisi peccanti. Sed extrà, de furtis
dicitur: Si quis per necessitatem famis aut nuditatis furatus fuerit cibaria, vestem, vel pecus, pœniteat per hebdomadas tres. Ergo non licet furari propter necessitatem.
¶ 2 Præterea,
Philosophus dicit in 2. Ethic. quòd quædam confestim nominata, conuoluta sunt cum malitia, inter quæ ponit furtum. Sed illud quod est secundum se malum, non potest propter aliquem bonum finem, bonum fieri. Ergo non potest aliquis licitè furari, vt necessitati suæ subueniat.
¶ 3 Præterea. Homo debet diligere proximum, sicut seipsum. Sed non licet furari ad hoc, quòd aliquis per eleemosynam proximo subueniat: vt
Capit. 7. in medio, tom. 4.
August. dicit in lib. cōtra contra mendacium. Ergo etiam non licet furari ad subueniendũ subueniendum propriæ necessitati.
SED contra est, quòd in necessitate sunt omnia communia: & ita non videtur esse peccatum, si aliquis rem alterius accipiat propter necessitatem sibi factam cōmunẽ communem .
RESPONDEO dicendum, quòd ea quæ sunt iuris humani, non possunt derogare iuri naturali, vel iuri diuino. Secundum autem naturalem ordinem ex diuina prouidentia institutũ institutum , res inferiores sunt ordinatæ ad hoc, quòd ex his subueniatur hominum necessitati: & ideo per rerum diuisionem & appropriationẽ appropriationem ex iure humano procedentem non impeditur, quin hominis necessitati sit subueniẽdum subueniendum ex huiusmodi rebus. Et ideo res quas aliqui superabundanter habent, ex naturali iure debentur pauperum sustentationi. Vnde
Ambros. dicit, & habetur in Decretis distinctiōe distinctione quadragesimaseptima. Esurientium panis est, quem tu detines: nudorum indumentum est, quod tu recludis: miserorum redemptio & absolutio est pecunia, | quam tu in terrā terram defodis. Sed quia multi sunt necessitatem patientes, & non potest ex eadem re omnibus subueniri: committitur arbitrio vniuscuiusque dispensatio propriarum rerum, vt ex eis subueniat necessitatem patientibus. Si tamẽ tamen adeo sit euidens & vrgens necessitas, vt manifestum sit instanti necessitati de rebus occurrẽtibus occurentibus esse subueniendum (puta cùm imminet personæ periculũ periculum , & aliter subueniri non potest) tunc licitè potest aliquis ex rebus alienis suæ necessitati subuenire, siue manifestè, siue occultè sublatis, nec hoc propriè habet rationẽ rationem furti vel rapinæ.
AD primum ergo dicendum, quod Decretalis illa loquitur in casu, in quo non est vrgens necessitas.
AD secundum dicendum, quòd vti re aliena occultè accepta in casu necessitatis extremæ, non habet rationem furti, propriè loquendo: quia per talem necessitatem efficitur suum id, quod quis accipit ad sustentandam propriam vitam.
AD tertium dicendum, quòd in casu similis necessitatis etiam potest aliquis occultè rem alienam accipere, vt subueniat proximo sic indigenti.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Bona quæ superfluũt superfluunt diuitibus, naturali iure debentur pauperum sustentationi. ¶ Secunda conclusio. Nemo citra extremam necessitatem potest huiusmodi bona sibi accipere palàm vel occultè. ¶ Tertia conclusio. In extrema necessitate licitum est cuilibet occultè vel palàm huiusmodi bona accipere ad vsum sibi necessarium.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca primam conclusionem. Nota quod non est debitum iustitiæ sed misericordiæ, vt ea quæ superfluũt superfluunt diuitibus, dentur pauperibus: vt definitur supra. 22. quæ stione 32. alioquin citra extremam necessitatem licitum esset pauperibus occultè accipere à diuitibus ea quæ superfluunt.
Circa tertiam conclusionem notandum est, quòd quanuis proximo existenti in extrema necessitate non teneatur quis ex iustitia dare propria, vt habet communis opinio, tamen tenetur ex iustitia non impedire, si ille velit accipere sibi necessaria. Ratio est: quia alias daretur iustum bellum ex vtraque parte sine aliqua ignorantia. Nam extremè indigens ius habet ad acquirendum panem. Ergo ex illa parte bellũ bellum est iustum: si autem qui possidet non iniustè defendit: erit bellum iustum ex vtraq; vtraque parte.
Nota etiam circa eandem cōclusionem conclusionem , quòd extrema necessitas, de qua loquitur Diuus Thomas, est quando homo constituitur in periculo vitæ ex defectu cibi aut potus aut vestitus aut alterius rei: non autem in præsenti appellat extremam necessitatem, periculum amittendi honores. Vtrum autem sit licitum in tali periculo accipere aliena: diximus supra quæstione 62. artic. 6. dubio vltimo, & artic. 8. dubio. 2. sed nunc breuiter dico: quòd absolutè loquendo non est sufficiens necessitas tale periculum, vt aliquis iustè accipiat sibi aliena. Ratio est, quia hæc bona temporalia non ordinantur per se ad honorem hominis, sed ad vitæ sustentationem. Honor enim præ mium est virtutis. Item etiam quia aliàs quilibet vir honoratus posset occultè & palàm accipere aliena, ne amitteret honorem suũ suum . ¶ Nihilominus dicimus secundo. Quòd in tali casu licitum erit homini cui est valde inhonestum mendicare, occultè accipere aliena animo restituendi, si tamen aliter non potest sibi succurrere: qui casus rarissimus est, quia huiusmodi homines possunt Principibus deseruire, aut in militiam proficisci. Ratio autem huius asserti est communis pietas hominum erga huiusmodi egentes. Non autem damus illis dominium: quia res temporales non ordinantur ad honorem.
Loading...