AD Octauum sic procedi{ Art. 4. huius quaest. } tur. Videtur, quod rapina possit fieri sine peccato. Praeda enim per violentiam accipitur: quod videtur ad rationem rapinae pertinere, secundum + { Libr. 1. de Abraham ca. 3. a medio, to. 4. } praedicta. Sed praedam accipere ab hostibus licitum est. Dicit enim + Ambros. in lib. de Patriarchis: " Cum prae da fuerit in potestate victoris, decet militarem disciplinam, vt regi seruentur omnia, scilicet ad distribuendum." Ergo rapina in aliquo casu est licita.