AD Octauum sic procedi{ Art. 4. huius quæst. } tur. Videtur, quòd rapina possit fieri sine peccato. Præda enim per violentiam accipitur: quod videtur ad rationem rapinæ pertinere, secundum † { Libr. 1. de Abraham ca. 3. à medio, to. 4. } prædicta. Sed prædam accipere ab hostibus licitum est. Dicit enim † Ambros. in lib. de Patriarchis: " Cũ præ da fuerit in potestate victoris, decet militarem disciplinam, vt regi seruentur omnia, scilicet ad distribuendum." Ergo rapina in aliquo casu est licita.