ΒΆ 2 Praeterea. Licitum est auferre ab aliquo id quod non est eius. Sed res quas infideles habent, non sunt eorum. Dicit enim August. in epistola ad + { Epist. 48. in 2. pagina ante finem epist. tom. 2. } Vincentium Donatistam: "Res falso appellatis vestras, quas nec iuste possidetis, & secundum leges terrenorum regum amittere iussi estis". Ergo videtur, quod ab infidelibus aliquis licite rapere possit.