¶ 2 Præterea. Licitum est auferre ab aliquo id quod non est eius. Sed res quas infideles habent, non sunt eorum. Dicit enim August. in epistola ad † { Epist. 48. in 2. pagina ante finem epist. tom. 2. } Vincentium Donatistam: "Res falsò appellatis vestras, quas nec iustè possidetis, & secundum leges terrenorũ regum amittere iussi estis". Ergo videtur, quòd ab infidelibus aliquis licitè rapere possit.