ΒΆ 3 Praeterea. Terrarum principes multa a suis subditis violenter extorquent: quod videtur ad rationem rapinae pertinere. Graue autem videtur dicere, quod in hoc peccent: quia sic fere omnes principes damnarentur. Ergo rapina in aliquo casu est licita.