¶ 3 Præterea. Terrarum principes multa à suis subditis violenter extorquent: quod videtur ad rationem rapinæ pertinere. Graue autẽ videtur dicere, ꝙ in hoc peccent: quia sic ferè omnes principes damnarentur. Ergo rapina in aliquo casu est licita.