RESPONDEO dicendum, quod rapina quandam violentiam & coactionem importat, per quam contra iustitiam alicui aufertur, quod suum est. In societate autem hominum nullus habet coactionem, nisi per publicam potestatem. Et ideo quicunque per violentiam aliquid alteri aufert, si sit priuata persona, non vtens publica potestate, illicite, & rapinam committit: sicut patet in latronibus. Principibus vero potestas publica committitur ad hoc, quod sint iustitiae custodes. Et ideo non licet eis violentia & coactione vti, nisi se cundum iustitiae tenorem : & hoc vel contra hostes, pugnando, vel contra ciues malefactores, puniendo. Et quod per talem violentiam aufertur, non habet rationem rapinae, cum non sit contra iustitiam. Si vero contra iustitiam aliqui per publicam potestatem violenter abstulerint res aliorum, illicite agunt, & rapinam committunt, & ad restitutionem tenentur.