AD primum ergo dicendum, quod circa praedam distinguendum est. Quia si illi qui depraedantur hostes, habeant bellum iustum, ea quae per violentiam in bello acquirunt, eorum efficiuntur. Et hoc non habet rationem rapinae. Vnde nec ad restitutionem tenentur. Quamuis possint in acceptione praedae iustum bellum habentes, peccare per cupiditatem ex praua intentione: si scilicet non propter iustitiam, sed propter praedam principaliter pugnent. Dicit enim + { Serm. 19. circa princip. to. 10. Et habetur 23. quaestio . 1. capi. Militare. } Augustinus in libr. de verbis Domini, quod propter praedam militare peccatum est. Si vero illi, qui praedam accipiunt, habeant bellum iniustum, rapinam committunt, & ad restitutionem tenentur.