AD primum ergo dicendum, ꝙ circa prædam distinguendum est. Quia si illi qui deprædantur hostes, habeant bellum iustum, ea quæ per violentiam in bello acquirunt, eorum efficiuntur. Et hoc non habet rationem rapinæ. Vnde nec ad restitutionem tenentur. Quāuis possint in acceptione prædæ iustum bellum habentes, peccare per cupiditatem ex praua intentione: si scilicet non propter iustitiam, sed propter prædam principaliter pugnent. Dicit enim † { Serm. 19. circa princip. to. 10. Et habetur 23. qō . 1. capi. Militare. } Augustinus in libr. de verbis Domini, quòd propter prædam militare peccatũ est. Si verò illi, qui prædam accipiunt, habeant bellum iniustum, rapinam committunt, & ad restitutionem tenentur.