AD tertium dicendum, quod si principes a subditis exigant quod eis secundum iustitiam debetur, propter bonum commune conferuandum, etiam si violentia adhibeatur, non est rapina. Si vero aliquid principes indebite extorqueant per violentiam, rapina est, sicut & latrocinium. Vnde dicit + { Lib. 4. ca. 4. in prin. tom. 5. } Augustinus in 4. de ciuitate Dei, "Remota iustitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia & latrocinia quid sunt, nisi parua regna?" Et Ezechielis 22. dicitur: "Principes eius in medio eius quasi lupi rapientes pre dam." Vnde & ad restitutionem tenentur, sicut & latrones. Et tanto grauius peccant , quam latrones, quanto periculosius & communius contra publicam iustitiam agunt, cuius custodes sunt positi.