AD tertium dicendum, quòd si principes à subditis exigant quod eis secundũ iustitiam debetur, propter bonum commune conferuandum, etiam si violentia adhibeatur, non est rapina. Si verò aliquid principes indebitè extorqueāt per violentiam, rapina est, sicut & latrocinium. Vnde dicit † { Lib. 4. ca. 4. in prin. tom. 5. } Augustinus in 4. de ciuitate Dei, "Remota iustitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia & latrocinia quid sunt, nisi parua regna?" Et Ezechielis 22. dicitur: "Principes eius in medio eius quasi lupi rapientes prę dam." Vnde & ad restitutionem tenentur, sicut & latrones. Et tanto grauiùs peccāt , quàm latrones, quā to periculosius & communius contra publicam iustitiam agunt, cuius custodes sunt positi.