ARTICVLVS VIII.Vtrùm rapina poßit fieri sine peccato.

Source
AD Octauum sic procedi
Art. 4. huius quæst.
tur. Videtur, quòd rapina possit fieri sine peccato. Præda enim per violentiam accipitur: quod videtur ad rationem rapinæ pertinere, secundum
prædicta. Sed prædam accipere ab hostibus licitum est. Dicit enim † Ambros. in lib. de Patriarchis: Cum præ da fuerit in potestate victoris, decet militarem disciplinam, vt regi seruentur omnia, scilicet ad distribuendum. Ergo rapina in aliquo casu est licita.
¶ 2 Præterea. Licitum est auferre ab aliquo id quod non est eius. Sed res quas infideles habent, non sunt eorum. Dicit enim August. in epistola ad
Vincentium Donatistam: Res falsò appellatis vestras, quas nec iustè possidetis, & secundum leges terrenorũ terrenorum regum amittere iussi estis. Ergo videtur, quòd ab infidelibus aliquis licitè rapere possit.
¶ 3 Præterea. Terrarum principes multa à suis subditis violenter extorquent: quod videtur ad rationem rapinæ pertinere. Graue autẽ autem videtur dicere, quod in hoc peccent: quia sic ferè omnes principes damnarentur. Ergo rapina in aliquo casu est licita.
SED contra est quod de quolibet licitè accepto potest fieri Deo sacrificium, vel oblatio. Non autem potest fieri de rapina, secundum illud Isa. 61. Ego Dominus diligens iudicium, & odio habens rapinam in holocaustum. Ergo per rapinam aliquid accipere non est licitum.
RESPONDEO dicendum, quòd rapina quandam violentiam & coactionem importat, per quam contra iustitiam alicui aufertur, quod suum est. In societate autem hominum nullus habet coactionem, nisi per publicam potestatem. Et ideo quicunque per violentiam aliquid alteri aufert, si sit priuata persona, non vtens publica potestate, illicitè, & rapinam committit: sicut patet in latronibus. Principibus verò potestas publica cōmittitur committitur ad hoc, quòd sint iustitiæ custodes. Et ideo non licet eis violentia & coactione vti, nisi se cundum iustitiæ tenorẽ tenorem : & hoc vel contra hostes, pugnando, vel contrà ciues malefactores, puniendo. Et quod per talem violentiam aufertur, non habet rationem rapinæ, cùm non sit contra iustitiam. Si verò contra iustitiam aliqui per publicam potestatem violenter abstulerint res aliorum, illicitè agunt, & rapinam committunt, & ad restitutionem tenentur.
AD primum ergo dicendum, quod circa prædam distinguendum est. Quia si illi qui deprædantur hostes, habeant bellum iustum, ea quæ per violentiam in bello acquirunt, eorum efficiuntur. Et hoc non habet rationem rapinæ. Vnde nec ad restitutionem tenentur. Quāuis Quamuis possint in acceptione prædæ iustum bellum habentes, peccare per cupiditatem ex praua intentione: si | scilicet non propter iustitiam, sed propter prædam principaliter pugnent. Dicit enim
Augustinus in libr. de verbis Domini, quòd propter prædam militare peccatũ peccatum est. Si verò illi, qui prædam accipiunt, habeant bellum iniustum, rapinam committunt, & ad restitutionem tenentur.
AD secundum dicendum, quòd in tantum aliqui infideles res suas iniustè possident, inquantum eas secundum leges terrenorum principum amittere iussi sunt: & ideo ab eis possunt per violentiam subtrahi, non priuata auctoritate, sed publica.
AD tertium dicendum, quòd si principes à subditis exigant quod eis secundũ secundum iustitiam debetur, propter bonum commune conferuandum, etiam si violentia adhibeatur, non est rapina. Si verò aliquid principes indebitè extorqueāt extorqueant per violentiam, rapina est, sicut & latrocinium. Vnde dicit
Augustinus in 4. de ciuitate Dei, Remota iustitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia & latrocinia quid sunt, nisi parua regna? Et Ezechielis 22. dicitur: Principes eius in medio eius quasi lupi rapientes prę dam. Vnde & ad restitutionem tenentur, sicut & latrones. Et tanto grauiùs peccāt peccant , quàm latrones, quā to quanto periculosius & communius contra publicam iustitiam agunt, cuius custodes sunt positi.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est negatiua, & patet dictis. Circa solutionem ad secundum, de iusto bello cōtra contra infideles à nobis disputatum est. 22. quæstione. 10. artic. 10. Et vide Caietanum hic. Et Soto libr. 5. quæst. 3. artic. 5.
Loading...