# 8 ARTICVLVS VIII. ¶ Vtrum rapina possit fieri sine peccato. AD Octauum sic procedi{ Art. 4. huius quaest. } tur. Videtur, quod rapina possit fieri sine peccato. Praeda enim per violentiam accipitur: quod videtur ad rationem rapinae pertinere, secundum + { Libr. 1. de Abraham ca. 3. a medio, to. 4. } praedicta. Sed praedam accipere ab hostibus licitum est. Dicit enim + Ambros. in lib. de Patriarchis: " Cum prae da fuerit in potestate victoris, decet militarem disciplinam, vt regi seruentur omnia, scilicet ad distribuendum." Ergo rapina in aliquo casu est licita. ¶ 2 Praeterea. Licitum est auferre ab aliquo id quod non est eius. Sed res quas infideles habent, non sunt eorum. Dicit enim August. in epistola ad + { Epist. 48. in 2. pagina ante finem epist. tom. 2. } Vincentium Donatistam: "Res falso appellatis vestras, quas nec iuste possidetis, & secundum leges terrenorum regum amittere iussi estis". Ergo videtur, quod ab infidelibus aliquis licite rapere possit. ¶ 3 Praeterea. Terrarum principes multa a suis subditis violenter extorquent: quod videtur ad rationem rapinae pertinere. Graue autem videtur dicere, quod in hoc peccent: quia sic fere omnes principes damnarentur. Ergo rapina in aliquo casu est licita. SED contra est quod de quolibet licite accepto potest fieri Deo sacrificium, vel oblatio. Non autem potest fieri de rapina, secundum illud Isa. 61. "Ego Dominus diligens iudicium, & odio habens rapinam in holocaustum." Ergo per rapinam aliquid accipere non est licitum. RESPONDEO dicendum, quod rapina quandam violentiam & coactionem importat, per quam contra iustitiam alicui aufertur, quod suum est. In societate autem hominum nullus habet coactionem, nisi per publicam potestatem. Et ideo quicunque per violentiam aliquid alteri aufert, si sit priuata persona, non vtens publica potestate, illicite, & rapinam committit: sicut patet in latronibus. Principibus vero potestas publica committitur ad hoc, quod sint iustitiae custodes. Et ideo non licet eis violentia & coactione vti, nisi se cundum iustitiae tenorem : & hoc vel contra hostes, pugnando, vel contra ciues malefactores, puniendo. Et quod per talem violentiam aufertur, non habet rationem rapinae, cum non sit contra iustitiam. Si vero contra iustitiam aliqui per publicam potestatem violenter abstulerint res aliorum, illicite agunt, & rapinam committunt, & ad restitutionem tenentur. AD primum ergo dicendum, quod circa praedam distinguendum est. Quia si illi qui depraedantur hostes, habeant bellum iustum, ea quae per violentiam in bello acquirunt, eorum efficiuntur. Et hoc non habet rationem rapinae. Vnde nec ad restitutionem tenentur. Quamuis possint in acceptione praedae iustum bellum habentes, peccare per cupiditatem ex praua intentione: si scilicet non propter iustitiam, sed propter praedam principaliter pugnent. Dicit enim + { Serm. 19. circa princip. to. 10. Et habetur 23. quaestio . 1. capi. Militare. } Augustinus in libr. de verbis Domini, quod propter praedam militare peccatum est. Si vero illi, qui praedam accipiunt, habeant bellum iniustum, rapinam committunt, & ad restitutionem tenentur. AD secundum dicendum, quod in tantum aliqui infideles res suas iniuste possident, inquantum eas secundum leges terrenorum principum amittere iussi sunt: & ideo ab eis possunt per violentiam subtrahi, non priuata auctoritate, sed publica. AD tertium dicendum, quod si principes a subditis exigant quod eis secundum iustitiam debetur, propter bonum commune conferuandum, etiam si violentia adhibeatur, non est rapina. Si vero aliquid principes indebite extorqueant per violentiam, rapina est, sicut & latrocinium. Vnde dicit + { Lib. 4. ca. 4. in prin. tom. 5. } Augustinus in 4. de ciuitate Dei, "Remota iustitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia & latrocinia quid sunt, nisi parua regna?" Et Ezechielis 22. dicitur: "Principes eius in medio eius quasi lupi rapientes pre dam." Vnde & ad restitutionem tenentur, sicut & latrones. Et tanto grauius peccant , quam latrones, quanto periculosius & communius contra publicam iustitiam agunt, cuius custodes sunt positi. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est negatiua, & patet dictis. Circa solutionem ad secundum, de iusto bello contra infideles a nobis disputatum est. 22. quaestione. 10. artic. 10. Et vide Caietanum hic. Et Soto libr. 5. quaest. 3. artic. 5.