ARTICVLVS VIII. ¶ Vtrùm rapina poßit fieri sine peccato. AD Octauum sic procedi{ Art. 4. huius quæst. } tur. Videtur, quòd rapina possit fieri sine peccato. Præda enim per violentiam accipitur: quod videtur ad rationem rapinæ pertinere, secundum † { Libr. 1. de Abraham ca. 3. à medio, to. 4. } prædicta. Sed prædam accipere ab hostibus licitum est. Dicit enim † Ambros. in lib. de Patriarchis: " Cũ præ da fuerit in potestate victoris, decet militarem disciplinam, vt regi seruentur omnia, scilicet ad distribuendum." Ergo rapina in aliquo casu est licita. ¶ 2 Præterea. Licitum est auferre ab aliquo id quod non est eius. Sed res quas infideles habent, non sunt eorum. Dicit enim August. in epistola ad † { Epist. 48. in 2. pagina ante finem epist. tom. 2. } Vincentium Donatistam: "Res falsò appellatis vestras, quas nec iustè possidetis, & secundum leges terrenorũ regum amittere iussi estis". Ergo videtur, quòd ab infidelibus aliquis licitè rapere possit. ¶ 3 Præterea. Terrarum principes multa à suis subditis violenter extorquent: quod videtur ad rationem rapinæ pertinere. Graue autẽ videtur dicere, ꝙ in hoc peccent: quia sic ferè omnes principes damnarentur. Ergo rapina in aliquo casu est licita. SED contra est ꝙ de quolibet licitè accepto potest fieri Deo sacrificium, vel oblatio. Non autem potest fieri de rapina, secundum illud Isa. 61. "Ego Dominus diligens iudicium, & odio habens rapinam in holocaustum." Ergo per rapinam aliquid accipere non est licitum. RESPONDEO dicendum, quòd rapina quandam violentiam & coactionem importat, per quam contra iustitiam alicui aufertur, ꝙ suum est. In societate autem hominum nullus habet coactionem, nisi per publicam potestatem. Et ideo quicunque per violentiam aliquid alteri aufert, si sit priuata persona, non vtens publica potestate, illicitè, & rapinam committit: sicut patet in latronibus. Principibus verò potestas publica cōmittitur ad hoc, quòd sint iustitiæ custodes. Et ideo non licet eis violentia & coactione vti, nisi se cundum iustitiæ tenorẽ : & hoc vel contra hostes, pugnando, vel contrà ciues malefactores, puniendo. Et quod per talem violentiam aufertur, non habet rationem rapinæ, cùm non sit contra iustitiam. Si verò contra iustitiam aliqui per publicam potestatem violenter abstulerint res aliorum, illicitè agunt, & rapinam committunt, & ad restitutionem tenentur. AD primum ergo dicendum, ꝙ circa prædam distinguendum est. Quia si illi qui deprædantur hostes, habeant bellum iustum, ea quæ per violentiam in bello acquirunt, eorum efficiuntur. Et hoc non habet rationem rapinæ. Vnde nec ad restitutionem tenentur. Quāuis possint in acceptione prædæ iustum bellum habentes, peccare per cupiditatem ex praua intentione: si scilicet non propter iustitiam, sed propter prædam principaliter pugnent. Dicit enim † { Serm. 19. circa princip. to. 10. Et habetur 23. qō . 1. capi. Militare. } Augustinus in libr. de verbis Domini, quòd propter prædam militare peccatũ est. Si verò illi, qui prædam accipiunt, habeant bellum iniustum, rapinam committunt, & ad restitutionem tenentur. AD secundum dicendum, quòd in tantum aliqui infideles res suas iniustè possident, inquantum eas secundum leges terrenorum principum amittere iussi sunt: & ideo ab eis possunt per violentiam subtrahi, non priuata auctoritate, sed publica. AD tertium dicendum, quòd si principes à subditis exigant quod eis secundũ iustitiam debetur, propter bonum commune conferuandum, etiam si violentia adhibeatur, non est rapina. Si verò aliquid principes indebitè extorqueāt per violentiam, rapina est, sicut & latrocinium. Vnde dicit † { Lib. 4. ca. 4. in prin. tom. 5. } Augustinus in 4. de ciuitate Dei, "Remota iustitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia & latrocinia quid sunt, nisi parua regna?" Et Ezechielis 22. dicitur: "Principes eius in medio eius quasi lupi rapientes prę dam." Vnde & ad restitutionem tenentur, sicut & latrones. Et tanto grauiùs peccāt , quàm latrones, quā to periculosius & communius contra publicam iustitiam agunt, cuius custodes sunt positi. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est negatiua, & patet dictis. Circa solutionem ad secundum, de iusto bello cōtra infideles à nobis disputatum est. 22. quæstione. 10. artic. 10. Et vide Caietanum hic. Et Soto libr. 5. quæst. 3. artic. 5.