AD Nonum sic proceditur. { Inf. q. 73. arti. 3. ad secundum . Et q. 116. artic. 2. ad primum . Et q. 114. ar. 2. ad 4. } Videtur, quod furtum sit grauius peccatum, quam rapina. Furtum enim super acceptionem rei alienae habet adiunctam fraudem & dolum, quod non est in rapina. Sed fraus & dolus de se habent rationem peccati, vt + { Q. 55. ar. 4. & 5. } supra habitum est. Ergo furtum videtur esse grauius peccatum , quam rapina.