AD Nonum sic proceditur. { Inf. q. 73. arti. 3. ad secñdum . Et q. 116. artic. 2. ad primũ . Et q. 114. ar. 2. ad 4. } Videtur, quòd furtum sit grauius peccatum, quàm rapina. Furtum enim super acceptionem rei alienæ habet adiunctā fraudem & dolum, quod non est in rapina. Sed fraus & dolus de se habent rationem peccati, vt † { Q. 55. ar. 4. & 5. } supra habitum est. Ergo furtum videtur esse grauius peccatũ , quàm rapina.