ΒΆ 3 Praeterea. Quanto aliquod peccatum pluribus nocet, tanto grauius esse videtur. Sed per furtum potest nocumentum inferri & magnis & paruis. Per rapinam autem solum impotentibus, quibus potest violentia inferri. Ergo grauius videtur esse peccatum furti quam rapinae.