RESPONDEO dicendum, quod rapina & furtum habent rationem peccati, sicut supra + { Artic. 4. & 6. } dictum est, propter inuoluntarium, quod est ex parte eius cui aliquid aufertur: ita tamen quod in furto est inuoluntarium per ignorantiam , in rapina autem est inuoluntarium per violentiam. Magis est autem aliquid inuoluntarium per violentiam , quam per ignorantiam: quia violentia directius opponitur voluntati, quam ignorantia. Et ideo rapina est grauius peccatum, quam furtum. Est & alia ratio, quia per rapinam non solum infertur alicui damnum in rebus, sed etiam vergit in quandam personae ignominiam siue iniuriam. Et hoc praeponderat fraudi vel dolo, quae pertinent ad furtum. Vnde patet responsio ad Primum.