RESPONDEO dicendum, quòd rapina & furtum habent rationem peccati, sicut suprà † { Artic. 4. & 6. } dictum est, propter inuoluntarium, quod est ex parte eius cui aliquid aufertur: ita tamen quòd in furto est inuoluntarium per ignorātiam , in rapina autem est inuoluntarium per violentiam. Magis est autem aliquid inuoluntarium per violentiā , quàm per ignorantiam: quia violentia directiùs opponitur voluntati, quàm ignorantia. Et ideo rapina est grauius peccatum, quàm furtum. Est & alia ratio, quia per rapinam non solùm infertur alicui damnum in rebus, sed etiam vergit in quandam personæ ignominiam siue iniuriam. Et hoc præponderat fraudi vel dolo, quæ pertinent ad furtum. Vnde patet responsio ad Primum.