AD Nonum sic proceditur. { Inf. q. 73. arti. 3. ad secundum . Et q. 116. artic. 2. ad primum . Et q. 114. ar. 2. ad 4. } Videtur, quod furtum sit grauius peccatum, quam rapina. Furtum enim super acceptionem rei alienae habet adiunctam fraudem & dolum, quod non est in rapina. Sed fraus & dolus de se habent rationem peccati, vt + { Q. 55. ar. 4. & 5. } supra habitum est. Ergo furtum videtur esse grauius peccatum , quam rapina. ¶ 2 Praeterea. Verecundia est timor de turpi actu, vt dicitur + { Lib. 4. ca. 9. tom. 5. } in 4. Ethico. Sed magis verecundantur homines de furto, quam de rapina. Ergo furtum est turpius, quam rapina. ¶ 3 Praeterea. Quanto aliquod peccatum pluribus nocet, tanto grauius esse videtur. Sed per furtum potest nocumentum inferri & magnis & paruis. Per rapinam autem solum impotentibus, quibus potest violentia inferri. Ergo grauius videtur esse peccatum furti quam rapinae. SED contra est, quod secundum leges grauius punitur rapina, quam furtum. RESPONDEO dicendum, quod rapina & furtum habent rationem peccati, sicut supra + { Artic. 4. & 6. } dictum est, propter inuoluntarium, quod est ex parte eius cui aliquid aufertur: ita tamen quod in furto est inuoluntarium per ignorantiam , in rapina autem est inuoluntarium per violentiam. Magis est autem aliquid inuoluntarium per violentiam , quam per ignorantiam: quia violentia directius opponitur voluntati, quam ignorantia. Et ideo rapina est grauius peccatum, quam furtum. Est & alia ratio, quia per rapinam non solum infertur alicui damnum in rebus, sed etiam vergit in quandam personae ignominiam siue iniuriam. Et hoc praeponderat fraudi vel dolo, quae pertinent ad furtum. Vnde patet responsio ad Primum. AD secundum dicendum, quod homines sensibilibus inhaerentes, magis gloriantur de virtute exteriori, quae manifestatur in rapina, quam de virtute interiori, que tollitur per peccatum. Et ideo minus verecundantur de rapina quam de furto. AD tertium dicendum, quod licet pluribus possit noceri per furtum, quam per rapinam. tamen grauiora nocumenta possunt inferri per rapinam, quam per furtum: vnde etiam ex hoc rapina est detestabilior.