# 66 [De furto et rapina] QVAESTIO LXVI. De Furto & rapina. DEINDE considerandum est de peccatis iustitiae oppositis, per quae infertur nocumentum proximo in rebus, scilicet de furto & rapina. Et circa hoc quaeruntur nouem. # 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum naturalis sit homini possessio exteriorum rerum. AD Primum sic procedi{ Infra contra ca. 22. fi. & 127. fin. } tur. Videtur, quod non sit naturalis homini possessio exteriorum rerum. Nullus enim debet sibi attribuere quod Dei est. Sed dominium omnium creaturarum est proprium Dei: secundum illud Psalmi. 23. "Domini est terra, &c." Ergo non est naturalis homini possessio rerum exteriorum. ¶ 2 Praeterea. + { In ser. ad diuites auaros a medio illius. } Basilius exponens verbum diuitis dicentis Luc. 12. "Congregabo omnia quae nata sunt mihi, & bona mea:" dicit, "Dic mihi quae tua: vnde ea sumens in vitam tulisti?" Sed illa quae homo possidet naturaliter, potest aliquis conuenienter dicere esse sua. Ergo homo non possidet naturaliter exteriora bona. ¶ 3 Praeterea. Sicut + { Libr. 1. de fide, ca. 1. circa medium , to. 2. } Ambros. dicit in libr. de Trinit. Dominus nomen est potestatis. Sed homo non habet potestatem super res exteriores: nihil enim potest circa earum naturam immutare. Ergo possessio exteriorum rerum non est homini naturalis. SED contra est, quod dicitur in Psal. 8. "Omnia subiecisti sub pedibus eius, scilicet hominis." RESPONDEO dicendum, quod res exterior potest dupliciter considerari. Vno modo quantum ad eius naturam, quae non subiacet humanae potestati, sed solum diui nae, cui omnia ad nutum obediunt . Alio modo quantum ad vsum ipsius rei, & sic habet homo naturale dominium exteriorum rerum: quia per rationem & voluntatem potest vti rebus exterioribus ad suam vtilitatem, quasi propter se factis. Semper enim imperfectiora sunt propter perfectiora, vt supra + { Qu. 64. artic. 1. } habitum est. Et ex hac ratione Philosophus probat in 1. + { Lib. 1. ca. 5. tom. 5. } Politicor. quod possessio rerum exteriorum est homini naturalis. Hoc autem naturale dominium super caeteras creaturas, quod competit homini secundum rationem, in qua imago Dei consistit, manifestatur in ipsa hominis creatione, Genes. 1. vbi dicitur: "Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram: & praesit piscibus maris, &c." AD primum ergo dicendum, quod Deus habet principale dominium omnium rerum. Et ipse secundum suam prouidentiam ordinauit quasdam res ad corporalem hominis sustentationem. Et propter hoc, homo habet naturale rerum dominium, quantum ad potestatem vtendi ipsis. AD secundum dicendum, quod diues ille reprehenditur ex hoc quod putabat exteriora bona esse principaliter sua, quasi non accepisset ea ab alio, scilicet a Deo. AD tertium dicendum, quod illa ratio procedit de dominio exteriorum rerum quantum ad naturas ipsarum. Quod quidem dominium soli Deo conuenit, vt + { In corpor. articuli. } dictum est. # 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum liceat alicui, rem aliquam quasi propriam possidere. AD Secundum sic procedi{ 3. contra capit. 127. fin. Et opuscul. 20. li. 4. cap. 4. } tur. Videtur, quod non liceat alicui rem aliquam quasi propriam possidere. Omne enim quod est contra ius naturale, est illicitum. Sed secundum ius naturale omnia sunt communia : cui quidem communitati contrariatur proprietas possessionum. Ergo illicitum est cuilibet homini appropriare sibi aliquam rem exteriorem. ¶ 2 Praeterea. + { In ser. ad diuites auaros post medium illius. } Basilius dicit, exponens praedictum verbum diuitis, Sicut qui praeueniens ad spectacula, prohiberet aduenientes, appropriando sibi quod ad communem vsum ordinatur: similes sunt diuites qui communia, que praeoccupauerunt, aestimant sua esse. Sed illicitum esset precludere viam alijs ad potiendum communibus bonis. Ergo illicitum est appropriare sibi aliquam rem communem. ¶ 3 Praeterea. + { In ser. 81. tom. 3. Et habetur distinct. 47. capi. sicut hi. } Ambrosius dicit, & habetur in Decret. distinct. 47. cap. sicut hi. "Proprium nemo dicat quod est commune". Appellat autem commune, res exteriores, sicut patet ex his quae praemittit. Ergo videtur illicitum esse, quod aliquis appropriet sibi aliquam rem exteriorem. SED contra est, quod + { Cap. 40. tomo. 6. } Augustinus dicit in libr. de haeresib. Apostolici dicuntur, qui se hoc nomine arrogantissime vocauerunt, eo quod in suam communionem non acciperent vtentes coniugibus, & res proprias possidentes: quales habet catholica Ecclesia, & monachos, & clericos plurimos. Sed ideo isti haeretici sunt, quia se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere, qui vtuntur his rebus, quibus ipsi carent. Est ergo erroneum dicere quod non liceat homini propria possidere. RESPONDEO dicendum, quod circa rem exteriorem duo competunt homini, quorum vnum est potestas procurandi & dispensandi: & quantum ad hoc licitum est quod homo propria possideat. Et est etiam necessarium ad humanam vitam, propter tria. Primo quidem, quia magis solicitus est vnusquisque ad procurandum aliquid quod sibi soli competit, quam id quod est commune omnium vel multorum: quia vnusquisque laborem fugiens, relinquit alteri id quod pertinet ad commune, sicut accidit in multitudine ministrorum. Alio modo, quia ordinatius res humanae tractantur, si singulis immineat propria cura alicuius rei procurandae. Esset autem confusio, si quilibet indistincte quaelibet procuraret. Tertio, quia per hoc magis pacificus status hominum con seruatur, dum vnusquisque re sua contentus est. Vnde videmus, quod inter eos qui communiter & ex indiuiso aliquid possident, frequentius iurgia oriuntur. Aliud vero quod competit homini circa res exteriores, est vsus ipsarum. Et quantum ad hoc non debet homo habere res exteriores vt proprias, sed vt communes: vt scilicet de facili aliquis eas communicet in necessitates aliorum. Vnde Apostolus dicit primae ad Timotheum vltimo. "Diuitibus huius seculi" praecipe facile tribuere, communicare. AD primum ergo dicendum, quod communitas rerum attribuitur iuri naturali: non quia ius naturale dictet omnia esse possidenda communiter, & nihil esse quasi proprium possidendum: sed quia secundum ius naturale non est distinctio possessionum, sed magis secundum humanum condictum, quod pertinet ad ius positiuum, vt supra + { Qu. 57. arti. 2. & 3. } dictum est. Vnde proprietas possessionum non est contra ius naturale, sed iuri naturali superadditur per adinuentionem rationis humanae. AD secundum dicendum, quod si ille qui praeueniens ad spectacula praepararet alijs viam, non illicite ageret. Sed ex hoc illicite agit, quod alios prohibet. Et similiter diues non illicite agit si praeoccupans possessionem rei, quae a principio erat communis, alijs etiam communicat. Peccat autem si alios ab vsu illius rei indiscrete prohibeat. Vnde + { Loco citato in argumen. } Basilius ibidem dicit: "Cur tu abundas, ille vero mendicat, nisi vt tu bonae dispensationis merita consequaris: ille vero patientiae prae mijs cotonetur." AD tertium dicendum, quod cum dicit Ambrosius: "Nemo proprium dicat quod est commune:" loquitur de proprietate quantum ad vsum. Vnde + { Loco citato in argument. } subdit: Plusquam sufficeret sumptui, violenter obtentum est. DE articulo primo & secundo, non est huius loci disputare, disputatum est in principio quaestionis 62. # 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum sit de ratione furti, occulte accipere rem alienam. AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod non sit de ratione furti occulte accipere rem alienam . Illud enim quod diminuit peccatum, non videtur ad rationem peccati pertinere. Sed in occulto peccare pertinet ad diminutionem peccati: sicut ex contrario ad exaggerandum peccatum quorundam, dicitur Isaiae. 3. "Peccatum suum quasi Sodoma praedicauerunt, nec absconderunt." Ergo non est de ratione furti occulta acceptio rei alienae. ¶ 2 Praeterea. + { Ambro. in ser. 81. non procul a fine, tom. 3. Et habetur distin. 47. cap. sicut ij, ante med. } Ambr. dicit, & habetur in Decret. dist. 47. Minus est criminis habenti tollere, quam cum possis & abundans sis, indigentibus denegare. Ergo sicut furtum consistit in acceptione rei alienae, ita etiam in detentione ipsius. ¶ 3 Praeterea. Homo potest furtim ab alio accipere etiam quod suum est, puta rem quam apud alium deposuit: vel quae est ab eo iniuste ablata. Non est ergo de ratione furti, quod sit occulta acceptio rei alienae. SED contra est quod { Lib. 10. c. 6. incipit, Facundus dictus est, a medio illius. } Isidorus dicit in lib. Etymologiarum. Fur a furuo dictus est, id est, a fusco: nam noctis vtitur tempore. RESPONDEO dicendum, quod ad rationem furti tria concurrunt. Quorum primum conuenit sibi, secundum quod contrariatur iustitiae, quae vnicuique tribuit quod suum est: & ex hoc competit ei, quod vsurpat alienum. Secundum vero pertinet ad rationem furti, prout distinguitur a peccatis, quae sunt contra personam, sicut ab homicidio & adulterio & secundum hoc competit furto, quod sit circa rem possessam. Si quis enim accipiat id quod est alterius non quasi possessio, sed quasi pars: sicut si amputet membrum : vel sicut persona coniuncta, vt si auferat filiam vel vxorem, non habet proprie rationem furti. Tertia differentia est, quae complet rationem furti: vt scilicet occulte vsurpetur alienum. Et secundum hoc propria ratio furti est, vt sit occulta acceptio rei alienae. AD primum ergo dicendum, quod occultatio quandoque quidem est causa peccati, puta cum quis vtitur occultatione ad peccandum, sicut accidit in fraude & dolo. Et hoc modo non diminuit, sed constituit speciem peccati, & ita est in furto. Alio modo occultatio est simplex circunstantia peccati. Et sic diminuit peccatum. Tum quia signum verecundiae est: tum quia tollit scandalum . AD secundum dicendum , quod detinere id quod alteri debetur, eandem rationem nocumenti habet cum acceptione iniusta. Et ideo sub iniusta acceptione intelligitur etiam in iusta detentio. AD tertium dicendum, quod nihil prohibet id quod est simpliciter vnius, secundum quid esse alterius: sicut res deposita est simpliciter quidem deponentis : sed est eius, apud quem deponitur, quantum ad custodiam. Et id quod est per rapinam ablatum , est rapientis, non simpliciter, sed quantum ad detentionem . SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio est affirmatiua. ¶ Secunda conclusio. Habetur in solutione ad secundum sub nomine iniustae acceptionis, intelligenda est etiam iniqua detentio, quae pertinet ad speciem furti quando est occulta. # 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum furtum & rapina sint peccata differentia specie. AD Quartum sic procedi{ Infra art. 9. corp. & q. 73. ar. 1. cor. Et ad secundum. Et 2. Corin. 12. co. 13. fin. } tur. Videtur, quod furtum & rapina non sint peccata differentia specie. Furtum enim & rapina differunt secundum occultum & manifestum. Furtum enim importat occultam acceptionem, rapina vero violentam & manifestam. Sed in alijs generibus peccatorum, occultum & manifestum non diuersificant speciem. Ergo furtum & rapina non sunt peccata specie diuersa. ¶ 2 Praeterea. Moralia recipiunt speciem a fine, vt supra + { 1. 2. quaestio . 1. ar. 3. & q. 18. art. 6. } dictum est. Sed furtum & rapina ordinantur ad eundem finem, scilicet ad habendum aliena. Ergo non differunt specie. ¶ 3 Praeterea, Sicut rapitur aliquid ad possidendum , ita rapitur mu lier ad delectandum . Vnde & + { Lib. 10. c. 17. & incipit, Religiosus, a med. } Isidorus dicit in lib. Etymolog. quod raptor dicitur corruptor, & rapta dicitur corrupta. Sed raptus dicitur, siue mulier auferatur publice siue occulte. Ergo & res possessa rapi dicitur, siue occulte, siue publice rapiatur. Ergo non differunt furtum & rapina. SED contra est, quod + { Lib. 5. ca. 2. in fine, tom. 5. } Philosophus in 5. Ethic. distinguit furtum a rapina, ponens furtum occultum , rapinam vero violentam. RESPONDEO dicendum, quod furtum & rapina sunt vitia iustitiae opposita, inquantum aliquis alteri facit iniustum. Nullus autem patitur iniustum volens, vt probatur in 5. + { Lib. 5. ca. 9. ante medium , to. 5. } Ethic. Et ideo furtum & rapina ex hoc habent rationem peccati, quod acceptio est inuoluntaria ex parte eius cui aliquid subtrahitur. Inuoluntarium autem dupliciter dicitur, scilicet per ignorantiam, & violentiam, vt habetur in 3. + { Lib. 3. ca. 1. tom. 4. } Ethic. Et ideo aliam rationem peccati habet rapina, & aliam furtum . Ergo propter hoc differunt specie. AD primum ergo dicendum, quod in alijs generibus peccatorum non attenditur ratio peccati ex aliquo inuoluntario, sicut attenditur in peccatis oppositis iustitiae. Et ideo vbi occurrit diuersa ratio inuoluntarij, est diuersa species peccati. AD secundum dicendum, quod finis remotus rapinae & furti idem est. Sed hoc non sufficit ad identitatem speciei, quia est diuersitas in finibus proximis . Raptor enim vult per propriam potestatem obtinere, fur vero per astutiam. AD tertium dicendum, quod raptus mulieris non potest esse occultus ex parte mulieris, quae rapitur. Et ideo etiam si sit occultus ex parte aliorum, a quibus rapitur, adhuc remanet ratio rapinae ex parte mulieris, cui violentia infertur. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. De hac materia est nobis communis disputatio cum Iurisperitis vtriusque iuris in suis titulis de furtis. Vide Soto libr. 5. de Iustitia. q. 3. COMMENTARIVS. PRO explicatione definitionis furti arguitur primo. Ex. l. 1. ff. de furtis. vbi Paulus Iurisconsultus aliam definitionem assignat, scilicet furtum est contrectatio fraudulosa lucri faciendi gratia, vel ipsius rei, vel possessoris eius, vel vsus illius. Eandem definitionem assignat Iustinianus, Instituta de obligationibus quae ex delicto nascuntur. Item Theologi communiter addunt illi definitioni, inuito domino. Ergo definitio Diui Tho. diminuta est. ¶ Secundo qui iuste rem alienam accipit commodato, etiam si postea inique detineat, non dicitur fur neque punitur vt fur, ergo secunda conclusio tertij articuli falsa est. Tertio. Vsura vel iniqua emptio vel venditio non est furtum: & tamen est acceptio occulta rei alienae: ergo mala est definitio. Vltimo arguitur. Ex. l. si vendidero. ff. de furtis. & ex Augustino in sermone 19. de verbis Apostoli, & libr. 2. quaestionum Exodi quaestione 71. cuius verba habentur 14. quaestione 5. cap. si quid inuenisti. & capit. poenale. Ex quibus locis habetur, quod rapina est furtum & pars subiectiua illius, hoc est specifica, & tamen non est occulta: ergo mala est definitio rapinae & furti. Respondetur , definitionem D. Tho. esse optimam, & magis secundum artem quam definitionem Iurisconsulti. Et probatur. Nam particula illa, fraudulosa, non pertinet formaliter ad rationem furti, sed ad quoddam vitium imprudentiae, per quod aliquis vtitur simulatis vijs in factis ad intentionem suam exequendam. Caeterum in furto sufficit occultatio, neque opus est simulatione. Item illa particula lucri faciendi gratia, denique aliae duae particulae, scilicet possessio & vsus rei, sufficienter intelliguntur nomine rei. Definitionem etiam D. Tho. ponit Isidorus, lib. 5. Etymologiarum, cap. 26. Sed loco illius particulae occulta ponit clandestina . Quod autem Theologi solent addere, inuito domino, magis faciunt explicandi gratia, quam necessitatis: quia per se loquendo, non est occulta acceptio quando fit voluntario domino saltem interpretatiue. Et per hoc patet ad primum argumentum . ¶ Ad secundum respondetur, quod iniqua detentio rei alienae ignorante domino, peccatum est furti apud Deum in foro conscientiae: quanuis in foro exteriori non puniatur vt fur, nisi quando accipit occulte. ¶ Ad tertium respondetur, quod vsura & emptio vel venditio iniqua, non necesse est quod fiat ignorante domino, sed saepe fit domino sciente. Caeterum quando fuerit occulta habebit malitiam etiam furti. ¶ Ad quartum respondetur, quod saepe apud Latinos ista duo confunduntur, scilicet furtum & rapina, & alterum pro altero accipitur. Caeterum quod D. August. inquit in loco citato, quod per furtum intelligitur rapina in septimo praecepto Decalogi, quasi a parte totum, ita erit explicandum , quia per furtum intelligitur etiam omnis iniqua acceptio, & quicquid continetur sub iniqua acceptione sicut continetur rapina. # 5 ARTICVLVS V. ¶ Vtrum furtum semper sit peccatum. AD Quintum sic procedi{ Infra quaestio . 118. ar. 4. con. Et 2. q. 42. q. 2. art. 4. con. Et mal. q. 10. art. 2. cor. Et quaestio . 15. art. 2. cor. princ. } tur. Videtur, quod furtum non semper sit peccatum. Nullum enim peccatum cadit sub praecepto diuino. Dicitur enim Eccles. 15. Nemini mandauit impie agere. Sed Deus inuenitur praecepisse furtum. Dicitur enim Exod. 12. Fecerunt filij Israel sicut praeceperat Dominus Moysi, & expoliauerunt AEgyptios. Ergo furtum non semper est peccatum. ¶ 2 Praeterea. Ille qui inuenit rem non suam, si eam accipiat, videtur furtum committere: quia accipit rem alienam. Sed hoc videtur esse licitum secundum naturalem aequitatem, vt Iuristae dicunt. Ergo videtur, quod furtum non semper sit peccatum. ¶ 3 Praeterea. Ille qui accipit rem suam, non videtur peccare: cum non agat contra iustitiam, cuius ae qualitatem non tollit. Sed furtum committitur etiam, si aliquis rem suam occulte accipiat ab altero detentam vel custoditam. Ergo videtur quod furtum non semper sit peccatum. SED contra , est quod dicitur Exodi 20. "Non furtum facies." RESPONDEO dicendum, quod si aliquis consideret furti rationem, duas rationes peccati in eo inueniet. Primo quidem propter contrarietatem ad iustitiam, quae reddit vnicuique quod suum est. Et sic furtum iustitiae opponitur, inquantum furtum est acceptio rei alienae. Secundo ratione doli seu fraudis, quam fur committit , occulte, & quasi ex insidijs rem alienam vsurpando. Vnde manifestum est, quod omne furtum est peccatum. AD primum ergo dicendum, quod accipere rem alienam vel occulte, vel manifeste autoritate iudicis hoc decernentis, non est furtum, quia iam fit sibi debitum per hoc, quod sententialiter sibi est adiudicatum. Vnde multo minus fur tum fuit, quod filij Israel tulerunt spolia AEgyptiorum ex praecepto Domini, hoc decernentis, pro afflictionibus, quibus AEgyptij eos sine causa afflixerant. Et ideo signanter dicitur Sapientiae. 10. Iusti tulerunt spolia impiorum. AD secundum dicendum , quod circa res inuentas est distinguendum. Quaedam enim sunt que nunquam fuerunt in bonis alicuius, sicut lapilli & gemmae, quae inueniuntur in littore maris. Et talia occupanti conceduntur. Et eadem ratio est de thesauris antiquo tempore sub terra occultatis, quorum non extat aliquis possessor, nisi quod secundum leges ciuiles tenetur inuentor dare medietatem domino agri, si in alieno agro inuenerit. Propter quod in parabola Euangelij dicitur Matth. 13. de inuentore thesauri absconditi in agro, quod emit agrum, quasi vt haberet ius possidendi totum thesaurum . Quae dam vero res inuentae fuerunt de propinquo in alicuius bonis. Et tunc si quis eas accipiat non animo retinendi, sed animo restituendi domino, qui eas pro derelictis non habet, non committit furtum. Et similiter si pro derelictis habeantur, & hoc credat inuentor, licet sibi eas retineat, non committit furtum: alias autem committitur peccatum furti. Vnde + { Serm. 19. de verb. Aposto. a medio, tomo. 10. Et habetur 14. q. 5. ca. Si quid. } August. dicit in quadam homil. & habetur 14. quaestione. 5. "Si quid inuenisti, & non reddidisti, rapuisti." AD tertium dicendum , quod ille qui furtim accipit rem suam apud alium depositam, grauat depositarium: quia tenetur ad restituendum, vel ad ostendendum se esse innoxium. Vnde manifestum est quod peccat, & tenetur ad releuandum grauamen depositarij. Qui vero furtim accipit rem suam apud alium iniuste detentam, peccat quidem, non quia grauet eum qui detinet (& ideo non tenetur ad restituendum aliquid vel ad recompensandum) sed peccat contra communem iustitiam, dum ipse sibi vsurpat suae rei iudicium, iuris ordine praetermisso. Et ideo tenetur Deo satisfacere, & dare operam, vt scandalum proximorum, si inde exortum fuerit, sedetur. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Furtum habet duas rationes peccati, scilicet, iniustitie, & doli. Secunda conclusio in solutione ad secundum. Res inuentae quaecunque non fuerunt alicuius, sicut sunt gemmae inuentae in littore maris efficiuntur ipsius inuenientis, & occupantis. Tertia conclusio ibidem. Eadem est ratio de thesauris antiquis occultatis in terra, quorum nullus est possessor, sed tamen secundum leges ciuiles dimidia pars reddenda est domino agri. Quarta conclusio. Si quis res inuentas, quae de propinquo fuerunt alicuius domini accipiat animo restituendi, non committit furtum. Quinta conclusio ibidem. Non committit furtum qui res inuentas quae pro derelictis habentur sibi accipit. Sexta conclusio. Qui aliter quam dictum est accipit rem alienam, committit furtum. COMMENTARIVS. CIrca primam conclusionem nota, quod prima consideratio peccati in furto, est generica, secunda vero specifica: vnde ex illis consurgit vnica species peccati. Circa solutionem ad primum. vide Cano lib. 2. de locis. cap. 4. & Soto lib. 3. de iustitia, quaest. 3. art. 3. ad primum. & lib. 2. quaest. 3. artic. 8. Circa secundam conclusionem arguitur sic. Reges Catholici Hispaniae tulerunt legem, ne quis in mari Indico Occidentali quaereret margaritas, nisi esset talis vel talis conditionis, ergo ibi margaritae inuentae non erunt inuentoris. Respondetur, quod secunda conclusio est vera stando in solo iure naturae, & etiam in iure communi, vt habetur in. l. item lapilli. ff. de rerum diuisione. & Instituta eod. titulo. §. item lapilli. & est Arist. 1. Politicorum, in initio. & omnium Philosophorum & Iurisperitorum & Theologorum. Vide Diuum Antoninum in. 2. par. titulo. 1. cap. 15. §. secundo. ¶ Ad argumentum vero respondetur , quod lex illa particularis est, & potest iustificari propter bonum commune huius Regni vel illius, ad quod pertinet vt non quilibet quaerat huiusmodi margaritas. Simili modo poterit Rex condere legem, vt in suo regno nullus alienigena quaerat margaritas. Notandum est tamen, quod lex illa Hispaniae prohibet quaerere margaritas, non autem forte repertas sibi accipere. Item etiam est notandum, quod illa lex omnino poenalis est, neque obligat ad restituendas margaritas ante condemnationem iudicis, sicut lex que prohibet piscationem aut venationem. Circa tertiam conclusionem notandum est, quod thesaurus dupliciter dicitur. Vno modo proprie: alio modo improprie. Thesaurus proprie, dicitur vetus depositio pecuniae cuius non extat memoria ita vt dominum non habeat. Sed nomine pecuniae intelligamus id quod pecunia aestimatur. Ita definit Iurisconsultus in. l. nunquam. §. thesaurus. ff. de acquirendo rerum dominio. & in. l. vnica. C. de thesauris. lib. 10. & Instituta de rerum diuisione. §. thesaurus. Thesaurus vero improprie, dicitur in eisdem legibus citatis depositio pecuniae quam quisque lucri gratia, vel metus, vel custodiae, sub terra condidit . Possumus etiam nos addere honoris ostentandi gratia. Sit ergo prima conclusio. Qui inuenit thesaurum improprie dictum, tenetur ad restitutionem vero domino, vel haeredibus eius. Pro cuius explicatione nota, moris fuisse olim apud gentes, & forte nunc etiam est: vt in sepulchris simul cum cadaueribus multas diuitias conderent ad ostentationem honoris & gloriae suae, vel suorum in posterum, aut etiam ad reipublicae defensionem: si quando in magno periculo constituta indigeret diuitijs. Ponebantur autem in sepulchris vt ibi tutius seruarentur ad ingentem necessitatem reipublicae: vnde non erat fas sine vrgenti tali necessitate illas educere. Cuius exemplum est apud Iosephum libro. 7. antiquitatum, capit. vltimo. vbi refert Salomonem aedificasse patri Dauid magnificum sepulchrum, & ibi plurimas diuitias condidisse, quibus, postea mille & trecentos annos, vsus est Hyrcanus sacerdos, quando Antiochus obsidebat Hierusalem cui data fuit pecuniae ingens summa, vt solueret obsidionem, & sic reparauit ciuitatem. Probatur ergo conclusio ex. l. nunquam. vbi supra, vbi expresse Iurisconsultus dicit, quod qui accipit huiusmodi thesaurum, furtum committit. Et confirmatur. Quia huiusmodi thesaurus non habetur pro derelicto. Hinc inferunt aliqui corollarium quod Hispani qui apud Indos Occidentales extraxerunt thesauros de sepulchris, tenentur ad restitutionem. Et ratio est, quia adhuc erant haeredes illius thesauri, scilicet filij dominorum, vel ipsamet respublica. Sed tamen nobis vi detur, quod non est vniuersaliter verum hoc corollarium: sed dicimus, quod vbi constiterit diuitias illas superstitionis causa esse depositas: non tenentur qui illas inuenerunt restituere. Probatur. Quia tales diuitiae nullius rei vera causa depositae sunt: ergo habentur pro derelictis, ex quibus nullus vsus expectatur fore haeredibus aut reipublicae: nisi tantum quod illae diuitiae sacrificabantur idolis & falsae religioni: & tales fuisse aliquos thesauros depositos in sepulchris apud Indos valde probabile est, ex his quae nobis narrant qui inde aduenerunt. Secunda conclusio. Stando in solo iure naturae, thesaurus proprie dictus efficitur ipsius inuentoris. Haec est omnium expressa sententia, & habetur in. l. nunquam. vbi supra. Et ratio est. Quia quae in nullius bonis sunt, statim efficiuntur occupantis, sicut facta est diuisio rerum. Tertia conclusio. Secundum tamen ius commune positiuum & Hispanicum, thesaurus inuentus arte magica totus adiudicatur fisco. Haec conclusio probatur ex. l. vnica. Codice de thesauris. & in. l. nemo. Codice de maleficis & mathematicis. Item in l. Regia 44. titulo. 28. Partita. 2. Sed nota, quod cum istae leges sint poenales contra artem magicam non obligant ante condemnationem iudicis. Quarta conclusio. Si eadem iura attendamus thesaurus inuentus in proprio fundo, totus est inuentoris, si autem inueniatur in alieno: tunc si ex proposito quae rebatur, totus est reddendus domino agri: si autem a casu fuerit repertus diuidendus est aequaliter inter inuentorem & dominum agri. Haec habetur in. l. vnica. Codice de thesauris. §. thesaurus. & in. l. Regia 44. supra. Sed nota circa secundam partem conclusionis vbi dicitur, quod thesaurus ex proposito inuentus, totus adiudicetur domino agri: quod non est intelligenda ipso facto ante sententiam iudicis, quoniam illae leges sunt poenales contra illum qui in agro alieno quaerit thesaurum. Caeterum quantum ad illud quod inquit thesaurum diuidendum , non opus est sententia iudicis: sed in foro conscientiae tenetur ipse inuentor dimidiam partem reddere domino agri. Ratio huius est, quia finis legis non est punire, sed componere ciues inter se. Nam dominus agri poterat pro se adducere, quod cum ager esset proprius, etiam thesaurus, qui ibi latebat sibi debebatur. Contra ipse inuentor diceret pro se, quod fortuna sibi fauit, vt totus thesaurus sibi deberetur: & ideo lex voluit componere istam discordiam, & ipso facto adiudicare dimidiam partem, vni & dimidiam alteri. ¶ Quinta conclusio . Si eadem iura attendamus , qui inuenit thesaurum in agro quem emit, siue sciens ibi latere, siue nesciens: efficitur domi nus ipsius thesauri. Probatur primo. Qui inuenit in agro proprio thesaurum, fit dominus totius, sed iste inuenit in agro proprio, ergo &c. Secundo. Finis legum est, componere discordiam ciuium inter se, sed quando homo iam emit agrum, nulla est discordia, ergo cessat finis legum. Confirmatur ex D. Thoma supra quae stione. 66. articulo. 5. in solutione ad secundum, vbi ait, quod propterea in parabola Matth. 13. dicitur, quod qui inuenit thesaurum emit agrum illum, scilicet, vt totum possideret. & ita sentit Iurisconsultus in. l. tutore. ff. de rei vendicatione. Sed contra istam confirmationem arguitur primo. Venditor agri ex ignorantia patitur inuoluntarium: non enim venderet si sciret latere thesaurum: ergo ipse emptor tenetur restituere dimidiam partem. Probatur consequentia. Quia tacendo fuit causa inuoluntarij alterius. Secundo. Esto non teneatur ipse emptor restituere quando ignorans latere thesaurum emit agrum illum: tamen quando sciens latere emit agrum, tollit ius quod venditor habet ad dimidiam partem thesauri: ergo tenebitur restituere. Tertio. Venditor non vendidit thesaurum cum agro, ergo emptor non acquisiuit maius ius, quam antea habebat ad thesaurum. Ad primum respondetur, quod emptor non est causa inuoluntarij quod patitur venditor: quia non tenetur reuelare illi quod ipse sua industria cognouit, maxime quia non pertinet ad substantiam rei venditae thesaurus absconditus, quia ager appretiatur secundum superficiem quam habet maius vel minus fructificam , non vero secundum ea quae accidentario ibi recondita sunt. Quemadmodum si quis emeret equum, quem scit bibisse margaritam in flumine, non tenetur reuelare domino equi: quia non pertinet ad substantiam equi, neque ad valorem illius. De qua revide Soto libro. 6. de iustitia, quaestione. 3. articulo. 2. circa finem, quanuis Soto ipse libro. 5. de iustitia, quaestione. 3. articulo. 3. ad secundum. tenet aliquid contrarium nostrae conclusioni, sci licet quod qui emit agrum alienum in quo postea inuenit thesaurum: tenetur restituere dimidiam partem venditori. Sed tamen hoc non probat sufficienter: quia talis medietas thesauri nullo titulo debetur ipsi venditori agri. Ad secundum respondetur, quod si ille qui ignorans emit agrum, non tenetur aliquid reddere venditori, non etiam tenebitur reddere si sciens latere thesaurum emit agrum. Ratio est, quia ignorantia emptoris, non tollit aliquod ius quod antea habebat venditor, ergo si ignorans non tenetur, non tenebitur sciens. Ad tertium respondetur nego consequentiam , quia emptor non acquirit dominium thesauri ex venditione alterius, sed ex inuentione in agro proprio, neque ipse venditor antea erat dominus thesauri: alioquin non esset thesaurus proprie dictus, de cuius ratione est quod non habeat dominum. Vide Syluestrum in verbo, inuentum , §. 8. & in Rosa aurea in tractatu de quaestionibus impertinentibus, casu. 39. Sexta conclusio. Princeps potest iustam legem condere, vt communis thesaurus proprie dictus inuentus in suo regno ad se pertineat. Haec conclusio est contra Syluest. vbi supra, quem citat & sequitur Soto vbi supra. Imo ipse addit, quod nullam partem thesauri inuenti potest princeps sibi applicare. Insuper dicit se neque scire neque approbare, quod Princeps possit etiam vrgente necessitate reipublicae, huiusmodi tributum imponere. Sed nihilominus probatur conclusio. Nam sicut iure naturae omnia dicuntur esse communia, nihilominus iure gentium facta est diuisio rerum in communi, ita etiam ius gentium quo res efficiuntur occupantis, potest determinari iure positiuo Regni & prouintiae, ergo Rex poterit sine detrimento iuris naturalis, aut gentium, applicare sibi huiusmodi thesauros tanquam personae quae gerit vicem reipublicae. Secundo probatur. Nam de facto est lex Hispaniae libro. 6. ordinationum Regalium , tit. 12. nu. 7. quae decernit, quod thesaurus inuentus in quouis loco Regni Regi acquiratur, data quinta parte vel quarta inuentori . Neque valet dicere quod intelligitur illa lex de inuentis thesauris in loco communi reipublicae, quoniam vsus est in contrarium, quod vbicunque inueniatur thesaurus Rex sibi illum applicat. Paludanus in. 4. distinctione. 15. quaestione. 3. articulo. 5. inquit, esse communem vsum in toto orbe. Idipsum dicit Diuus Antoninus in 2. parte, titulo. 3. §. 5. capite. 1. Neque valet etiam dicere, quod illa est lex poe nalis: quia lex poenalis semper prohibet aliquem actum malum, vel habentem speciem mali: sed illa lex nullum actum prohibet, sed solum dicit, quod thesaurus inuentus acquiratur Regi. Sed probatur tertio specialiter contra sententiam Soto. Nam Rex imponit tributa iusta & exigit illa de rebus magno labore partis, vt de tritico, ergo multo melius poterit imponere tributa super rebus forte inuentis. Et si quis arguat contra nostram sententiam, quod sua natura thesaurus inuentus est inuentoris, ergo iniqua est lex quae prohibet huiusmodi dominium. Patet consequentia. Quia est contra legem naturae. Respondetur primo, quod idem argumentum probaret, quod etiam est iniquum ius gentium per quod facta est diuisio rerum, quae iure naturae communes erant. Secundo respondetur, quod cum dicitur iure naturae thesaurus inuentus fieri inuentoris: intelligen dum est negatiue, non omnino positiue: hoc est, quod ius naturae non praecipit positiue, quod thesaurus sit inuentoris: sed quia iure naturae non est alterius, statim efficitur occupantis. Tertio respondetur clarius, quod quanuis iure naturae qui inuenit thesaurum statim acquirat dominium: tamen ius particulare inuentoris potest impediri alio iure naturali vniuersaliori, vt v. g. nisi propter bonum commune expediat, quod thesaurus efficiatur reipublicae, aut Principis: tunc enim lex positiua quae hoc determinat fundatur in iure naturali. Est exemplum in naturalibus, Aqua habet naturalem inclinationem specificam ad motum deorsum: & nihilominus propter bonum vniuersi ascendit sursum: neque in isto mo tu sursum sit aliqua violentia aquae: quia etiam habet naturalem inclinationem ad illum motum inquantum est pars vniuersi. Sic etiam homo habet naturalem inclinationem, & ius naturale ad conseruandam & defendendam propriam vitam: & nihilominus obligatur iure naturali pati mortem propter bonum commune, inquantum est pars reipublicae. Et per hoc patet ad aliud argumentum quod posset fieri ex lege, intelligitur. ff. de iure fisci. vbi dicitur Regi tribuatur dimidia pars thesauri inuenti in loco Regis, vel fisci. Respondemus enim, quod istud ius commune limitatur iure Regni particularis. De qua re vide Nauarro in manuali, capite 17. a numero 172. vsque ad finem capitis, vbi tenet nostram quintam & sextam conclusionem. Ex dictis etiam sequitur, quomodo sit intelligendum quod dicitur in capit. cum tu. de vsuris. & in multis alijs. 14. quaestione. 5. vbi praecipitur quod res quae non habent certos dominos conuertantur in vsus pios pauperum: non enim intelligitur hoc de thesauris proprie dictis: sed de illis rebus quae habent dominos sed ignotos, & in huiusmodi maxime verificantur illi canones quando illae res sunt ablatae per iniquitatem, vel per aliquam acceptionem ex qua virtute contractus oritur obligatio iustitiae in accipiente, vt reddat quod recipit. Septima conclusio. Non obstantibus quae dicta sunt, ille qui inuenit thesaurum non tenetur statim dare Regi totum thesaurum accepta sibi quarta vel quinta parte: quousque exigatur ab illo. Ratio est, quia huiusmodi lex imponit tributum: non est autem in vsu vt tributa soluantur nisi exigantur a ministris Regis. Tenebitur autem dare dimidiam partem Regi si inuenit thesaurum in fundo Regis: quia illa dimidia pars non est tributum, sed debitum ex iustitia commutatiua, sicut est debitum quod detur dimidia pars domino agri. Octaua conclusio. Mineralia auri vel argenti, vel metallorum venae, si solum ius naturae attendamus, sunt illorum quorum sunt loci vbi inueniuntur. Ratio est, quia huiusmodi sunt veluti fructus ipsius terrae, vt, verbi gratia, quercus & herba: si au tem attendamus ius commune positiuum, similiter iudicandum est de mineralibus, atque de thesauris, vt patet ex eisdem legibus, quas supra citauimus: si denique attendamus ius Regni Hispaniae multo aliter determinatur. Nam in. l. 6. titulo. 28. Partita. 3. dicitur, quod ad Regem pertineant venae metallorum & mineralium. & in. l. 8. titulo. 1. libro. 6. ordinationum Regalium dicitur, quod nemini liceat absque priuilegio Regis ea quaerere: & inde sibi aliquid accipere. Deinde titul. 12. ibidem conceditur cuique facultas quaerendi vbicunque: dummodo fiat sine detrimento agri alieni, & de voluntate domini, & dummodo deductis expensis duas tertias reddat Regi, & sibi possit vnam accipere. Sed Nihilominus nostris temporibus vidimus, quod haec lex non fuit seruata cum illo, qui inuenit minam argenti, quae vulgo dicitur guadalcana, & fuit data illi minima quae dam portio pecuniae, & Rex accepit dominium illius. Ratio harum rerum esse potest, quia huiusmodi mineralia maxime auri & argenti, sunt fructus opimi valde ipsius terrae, qui non decent nisi Regiam maiestatem & magnificentiam, & hoc propter bonum commune reipublicae. SVperest iam disputare circa quartam conclusionem D. Tho. de rebus inuentis quas adhuc habere dominum verosimile est, quae bona vulgo dicuntur , bienes mostrencos. De his igitur bonis hoc supponendum est, quod qui illa inuenit, tenetur inquirere verum dominum: & si inuenerit reddere. Haec est communis omnium sententia. Sed arguitur contra illam. Ille qui inuenit haec bona potest ea relinquere vbi inuenit: nec tenebitur ad restitutionem, etiam si res illa pereat: quia non tenebatur ex iustitia sed tantum ex charitate seruare illa bona domino suo, ergo etiamsi semel acceperit ista bona, non tenebitur ex iustitia quaerere dominum. Respondetur nego consequentiam . Quoniam postquam semel accepit, vt illa acceptio sit iusta debet se obligare ratione rei, quaerere dominum illius, quia si non accepit illam ista intentione: iam est acceptio iniusta, & tenebitur ratione iniustae acceptionis restituere. Du bium autem est, vtrum post factam diligentiam inquirendi dominum, si non inuenerit possit sibi retinere? Ad quod fere omnes respondent, quod tenetur restituere pauperibus. Syluester in verbo inuentum, dicit hanc sententiam esse communem, & arguitur primo pro illa ex Augustino. 14. quaestione. 5. can. si quid inuenisti & non reddidisti, rapuisti: & canone multi. hoc ipsum habetur: & praeterea in canone communia, de successionibus. &. l. 1. Regia titulo penultimo, Partita. 6. praecipitur, quod bona peregrini morientis absque testamento, si non comparuerit hae res: per episcopum pauperibus distribuantur. Secundo. Bona per iniquitatem accepta aut etiam mutuo, reddenda sunt pauperibus si non comparuerit dominus, ergo etiam aliae res inuentae. Antecedens patet ex capit. cum tu. de vsuris. & in multis alijs 14. quaestione. 5. Quod si aliquis respondeat negando consequentiam: quia antecedens definitum est iure Canonico, non autem consequens. Contra. Nam saltem sequitur, quod teneatur illa bona conuertere in vsus reipublicae. Patet sequela. Quia iure naturae, bona quorum dominus non comparet redeunt ad ipsam rempublicam. ¶ Tertio. Talia bona sunt expendenda secundum voluntatem interpretatiuam domini, quando voluntas expressa haberi non potest: sed merito praesumitur voluntas domini esse, vt illa bona in pios vsus expendantur, ergo inuentor tenetur bona illa pauperibus restituere. Altera sententia est Soto vbi supra artic. 3. ad secundum, vbi ait, sub consilio tantum esse vt illa bona dentur pauperibus: neque esse sub praecepto, vt homo etiam diues teneatur illa bona reddere pauperibus. PRO decisione quaestionis sit prima conclusio . Stando in solo iure naturae, & etiam communi Ciuili & Canonico, res inuentas in nostro casu, non est necesse dare pauperibus: sed licitum erit inuentoribus sibi retinere. Probatur. Quia nulla ratio, nullus textus est, qui conuincat oppositum. Et confirmatur. Nam iure naturae res quae in nullius bonis sunt, efficiuntur occupantis: sed huiusmodi res inuentae de quibus iam non est spes quod appareat dominus illarum, reuera in nullius bonis computantur: sed habentur pro derelictis ergo efficiuntur ipsius inuentoris primo occupantis. Secunda conclusio. Nihilominus seruandae sunt leges iustae cuiusque Regni & prouintiae circa huiusmodi res inuentas. Ita tenet Caietanus hic & Nauarro in manuali, capit. 17. numero. 174. Imo dicit quod non opus est expectare sententiam iudicis ad huiusmodi res restituendas secundum normam legis. Vt v. g. est lex apud Hispanos libro. 4. fori Regalis titulo. 13. lege. 2. & libro. 6. ordinationum Regalium titulo. 12. l. 1. quod huiusmodi res inuentae tradantur iudici, qui post vocem praeconis in diebus feriatis, hoc est, de mercado, o feria, si non comparuerit dominus tradat illas res illi, cui ex priuilegio Regis competunt, & ita faciendum est in foro conscientiae: quia sunt leges istae iustae neque sunt tributariae aut poenales, vt expectetur quod petatur tributum: sed statim dandae sunt iudici. Sed notandum est quod istae leges loquuntur de rebus, quae vulgo dicuntur, bienes mostrencos, cuius appellatione non veniunt nisi animalia, vt iumenta & pecudes. Vnde si quis inuenerit annulum aut gemmam, poterit sibi retinere facta diligentia inueniendi dominum. Quod si postea comparuerit dominus, valde probabilis est sententia quae tenet, quod illi reddenda sunt bona sua: si comparuerit ante tempus praescriptionis. AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur , quod illa iura intelliguntur nisi inuentor fecerit sufficientem diligentiam inquirendi dominum: leges vero ibidem citatae loquuntur de bonis quae licet in praesenti non habeant certum dominum: constat tamen de proximo habuisse certum dominum. Nos autem loquimur de bonis, de quorum domino certo non constat, neque de praesenti, neque de propinquo. Ad secundum argumentum bene ibidem responsum est. Sed ad replicam respondetur: quod non omnia bona quorum dominus non comparet, cedunt in vsum aut dispositionem reipublicae: sed illa tantum, quae sunt superflua possidenti. Dicuntur autem superflua possidenti illa, quae ipse tenetur restituere vel reddere, siue ratione iniquae acceptionis siue mutuo acceperit, aut ex alio contractu iusto. Nos autem contendimus, quod ille qui inuenit rem aliquam, non comparente domino illius, efficitur dominus illius titulo inuentionis. Ad tertium respondetur, quod voluntas interpretatiua antiqui domini, ea prae sumitur esse: vt disponatur de re amissa eo modo, quo melius & facilius possit redire ad dominum suum, quod si distribuatur pauperibus, omnino nulla est spes reliqua: quod res illa perueniat ad verum dominum. Nam obligare ipsum inuentorem, vt si postea comparuerit dominus, ipse restituat illi: esset intolerabile, ergo melius est & magis in fauorem domini antiqui, vt ipse inuentor acquirat dominium rei, reuocabile tamen, si comparuerit dominus intra tempus praescriptionis. Notandum est circa solutionem ad tertium, vbi dicit Diuus Thomas duo. Alterum est, quod qui accipit rem propriam furtim a depositario, grauat ipsum depositarium: & tenetur ad reuelandum hoc grauamen. Qui autem accipit rem propriam ab iniquo possessore non grauat ipsum, licet peccet contra iustitiam communem vsurpando sibi iudicium, iuris ordine praetermisso. Notandum inquam est circa hanc definitionem, quod est differentia inter depositarium & iniquum possessorem quantum ad hoc, quod depositario fit iniuria contra iustitiam commutatiuam ratione sui officij. Iniquo autem possessori non fit talis iniuria. Ex quo sequitur, quod si depositarius incurrat aliquod aliud detrimentum ex eo quod ego accepi rem meam furtim ab illo, teneor ad restitutionem illius detrimenti, & non sufficit reuelare illi quod ego accepi rem meam. Si autem fur incurrat aliquod detrimentum ex eo quod ego accepi furtim ab illo rem meam: non teneor ad aliquam restitutionem illi faciendam: sed sufficit reuelare illi per meipsum vel per alium, quod ego accepi rem meam , ne teneatur ex ignorantia iterum restituere. Et hoc intelligitur quando ego non sum passurus aliquod detrimentum ex tali reuelatione: tunc enim malitiae suae deputet ipse fur, quod iterum teneatur restituere ex ignorantia sua. DVbium est circa eandem solutionem , An qui non potest iuris ordine seruato recuperare rem suam, possit illam secreto accipere? Et videtur quod non. Primo, quia alias sequeretur quod etiam posset homo priuata autoritate vindicare se de illo, qui fecit sibi iniuriam: quando non potest alia via obtinere sententiam iudicis. Secundo sequeretur, quod possem ego per vim in eodem casu accipere rem meam ab iniquo possessore, quando non possum aliter rem meam recuperare. Respondetur vnica conclusione affirmatiua. Et probatur primo, quia per talem acceptionem nulli fit iniuria. Nam non fit ipsi iniquo possessori, vt D. Thom. docet expresse in articulo. Neque fit iudici: quia ipse iudex vel non potest facere suum officium vel non vult, ergo nulla fit illi iniuria. Secundo probatur. Nam recompensatio rei pro re, licita est etiam priuata autoritate, ergo licita erit acceptio ipsius rei propriae: quando nulla est alia via recuperandi: haec est sententia communis: & ita sentit Caietanus hic. Sed notandum est necessarium esse ad hoc quod sit licitum rem propriam accipere praedicto modo, quod homo sit certus rem esse propriam: & quod aliter illam recuperare non potest. Vnde respondetur ad primum argumentum negando sequelam. Et ratio discriminis est, quod in recuperatione honoris, vtitur homo vindicta: quae nunquam est licita propria autoritate: at in recuperatione rei nulla est vindicta: sed tantum recompensatio sine damno alterius aut laesione. Ex quo sequitur, quod siego possum recuperare meum honorem cum tali damno proximi: quale ipse tenetur pati ante sententiam iudicis, vt restituat mihi honorem: licitum erit mihi recuperare meum honorem illo modo: v. g. probando illi per testes quod mentitus est: ipse enim tenebatur dicere quod mentitus est. Ad secundum negatur sequela. Et ratio est, quia quando per vim recupero rem meam: perturbo pacem reipublicae: non autem quando furtim & occulte accipio. Verum est tamen quod si vis non sit scandalosa vel multum nociua ipsius proximi, licitum erit per vim arripere rem meam: quando aliter recuperare non possum. # 6 ARTICVLVS VI. ¶ Vtrum furtum sit peccatum mortale. AD Sextum sic proceditur.{ Locis supra art. 5. inductis. } Videtur quod furtum non sit peccatum mortale. Dicitur enim Prouerb. 6. "Non grandis est culpae, cum quis furatus fuerit." Sed omne peccatum mortale est grandis culpae. Ergo furtum non est peccatum mortale. ¶ 2 Praeterea. Peccato mortali mortis poena debetur. Sed pro furto non infligitur in lege poena mortis, sed solum poena damni, secundum illud Exod. 22. "Si quis furatus fuerit bouem aut ouem, quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue". Ergo furtum non est peccatum mortale. ¶ 3 Praeterea. Furtum potest committi in paruis rebus, sicut & in magnis. Sed inconueniens videtur quod pro furto alicuius paruae rei, puta vnius acus, vel vnius penne, aliquis puniatur morte aeterna. Ergo furtum non est peccatum mortale. SED contra est, quod nullus damnatur secundum diuinum iudicium nisi pro peccato mortali. Condemnatur autem aliquis pro furto: secundum illud Zachar. 5. Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicabitur. Ergo furtum est peccatum mortale. RESPONDEO dicendum, quod sicut supra + { Qu 24. ar. 12. & 12. q. 72. art. 5. & 87. artic. 3. } habitum est, peccatum mortale est quod contrariatur charitati, secundum quod est spiritualis anime vita. Charitas autem consistit principaliter quidem in dilectione Dei, secundario vero in dilectione proximi, ad quam pertinet, vt proximo bonum velimus, & operemur: per furtum autem homo infert nocumentum proximo in suis rebus, & si passim homines sibi inuicem furarentur, periret humana societas. Vnde furtum tanquam contrarium charitati est peccatum mortale. AD primum ergo dicendum, quod furtum dicitur non esse grandis culpa duplici ratione. Primo quidem, propter necessitatem inducentem ad furandum, quae diminuit, vel totaliter tollit culpam, vt infra + { Artic. sequenti. } patebit. Vnde subditur: Furatur enim, vt esurientem impleat animam . Alio modo dicitur furtum non esse grandis culpa per comparationem ad reatum adulterij, quod punitur morte. Vnde subditur de fure, quod deprehensus reddet septuplum: qui autem adulter est, perdet animam suam. AD secundum dicendum, quod poene praesentis vite magis sunt medicinales, quam retributiuae. Retributio enim reseruatur diuino iudicio, quod est secundum veritatem in peccantes. Et ideo secundum iudicium praesentis vitae, non pro quolibet peccato mortali infligitur poe na mortis, sed solum pro illis, quae inferunt irreparabile nocumentum , vel etiam pro illis quae habent aliquam horribilem deformitatem . Et ideo pro furto quod irreparabile damnum non infert, non infligitur secundum praesens iudicium poena mortis, nisi vt furtum aggrauatur per aliquam grauem circunstantiam : sicut patet de sacrilegio, quod est furtum rei sacrae, & de peculatu, quod est furtum rei communis: vt patet per + { Tract. 50. a medio tomo. 9. } Augustinum super Ioannem, & de plagio, quod est furtum hominis, pro quo quis morte punitur: vt patet Exodi 21. AD tertium dicendum, quod illud quod modicum est, ratio apprehendit quasi nihil. Et ideo in his quae minima sunt, homo non reputat sibi nocumentum inferri. Et ille qui accipit, potest presumere hoc non esse contra voluntatem eius, cuius est res. Et pro tanto si quis furtiue huiusmodi res minimas accipiat, potest excusari a peccato mortali. Si tamen habeat animum furandi & inferendi nocumentum proximo, etiam in talibus minimis potest esse peccatum mortale, sicut & in solo cogitatur per consensum. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Furtum secundum speciem suam & obiectum est peccatum mortale. Secunda conclusio in solutione ad tertium. Si quis res minimas furtim accipiat, potest excusari a peccato mortali. ¶ Tertia ibidem. Si autem aliquis habeat animum furandi & inferendi nocumentum proximo etiam in rebus minimis, potest esse peccatum mortale: sicut etiam in sola cogitatione. COMMENTARIVS. CIrca solutionem ad primum. Nota, quod furtum est minimum peccatum inter peccata quae committuntur contra proximum: quia fur laedit in minimis bonis. Cae terum hoc intelligitur caeteris paribus & ex natura rei. Quia tantum potest esse furtum quod superet aliquam infamiam. Circa solutionem ad secundum. Nota, quod latrones & raptores & grassatores apud omnes nationes fere plectuntur poena mortis. Vt patet in. l. capitali. §. famosos. ff. de poenis. DVbitatur autem de furibus, an merito interficiantur. Et arguitur primo pro parte negatiua. Nam in lege veteri quae fuit rigida valde, non interficiebantur: vt patet Exodi 22. Vbi qui furabatur pecuniam, puniebatur poena dupli. Qui bouem poena quintupli: qui ouem poena quadrupli. Postea vero tempore Salomonis, vt significatur Prouerb. 6. Puniebatur poena septupli. Praeterea etiam in. l. sed nouo iure. C. de seruis fugitiuis. & in authentico. sed nulli iudici liceat. collatione. 9. Decernitur, vt fures non interficiantur. Ergo iniquum est illos occidere. Secundo vita hominis multo pretiosior est rebus temporalibus, ergo non est aequum auferre vitam ab illo, qui tantum nocuit in rebus temporalibus. Tertio. Nam fur non perturbat pacem temporalem neque est sacrilegus furando res sacras, neque expoliat publicum aerarium. Ergo nimis durum videtur, vt occidatur. Alexand. Alensis in 3. par. quaest. 47. artic. 4. membro 4. negat esse licitum occidere fures. Scotus in. 4. dist. 15. quaest. 3. Vniuersaliter negat esse licitum occidere malefactores, nisi tantum illos quos lex Vetus declarauit esse occidendos. ¶ De hac opinione iam supra diximus in quaest. 64. quam falsa sit & omnino intolerabilis. Syluester etiam in verbo, furtum. quaestione 3. quod attinet ad fures, tenet eandem sententiam. Soto in libr. 5. de Iustitia & iure. quaestione. 3. artic. 3. ad quartum. nimis aegre fert, quod fures occidantur & inuehitur in Baldum: quia eius sententia fuerit in causa, quod ista lex sit in vsu quod fur pro tertio furto occidatur, aut pro vno ingenti. Erasmus etiam in annotationibus ad Titum 3. inquit, Iurisperitos ob igno rantiam vocabulorum, occidunt fures: eo quod sermone vulgari apud Hispanos & Gallos appellantur, ladrones : cum tamen fures non sint latrones. PRO decisione sit conclusio. Iustissimus est mos Hispaniae, vt fur pro tertio furto suspendatur, aut etiam pro vno ingenti. Hanc sententiam tenent omnes Iurisperiti specialiter Ioannes de Castro in autentico citato. Inter Theologos etiam tenet hanc sententiam Driedo. in libr. de libertate ecclesiastica, pag. 115. & Ioannes de Medina in lib. de restitutione. quaestione 4. & Maioris in 4. distinctione 15. quaestione 27. art. 4. Et probatur ratione. Primo, quia vt omnes aiunt & Diuus Thom. etiam in articulo, iustissime occiduntur qui furantur de templo vel de publico aerario, quod vitium dicitur peculatus, sed interdum maius nocumentum facit communitati, qui furatur, ergo iuste occiditur. Secundo. Nam experientia docuit in Hispania necessarium esse, vt fures occiderentur. Nam cum paucis annis mitterentur ad Triremes: tota Hispania scaturiebat furibus: donec iterum introductus est mos, vt suspenderentur. Ad primum argumentum respondetur, quod pro varietate temporum & locorum variae leges datae sunt contra fures. ¶ Ad secundum argumentum respondetur, quod tranquillitas reipublicae praestat vitae hominis malefactoris. ¶ Ad tertium respondetur negando antecedens. Imo frequentia furum perturbat valde rempublicam. Et notandum est, quod quamuis ex textu expresso non habeatur, quod furi non valeat confugium ad ecclesiam: sed tantum latroni. Tamen vsu communi seculari & ecclesiastico receptum est quod furibus non valeat ecclesia. DVbitatur circa secundam conclusionem quae habetur in solutione ad tertium. An sit aliqua regula certa ad iudicandum, quae nam materia sit grauis ad hoc vt furtum sit peccatum mortale? Respondetur quod Doctores communiter distinguunt duplicem materiam grauem. Alteram absolutam sine respectu ad dominum ipsius rei. Alteram respectiuam, hoc est, quae respicit conditionem ipsius domini, scilicet, an sit diues vel pauper. Exemplum primi. Furari duos vel tres ducatos est peccatum mortale: quia materia est grauis absolute loquendo. Ita censet Sotus lib. 5. de Iustitia. quaest. 3. arti. 3. ad tertium. Alij vero dicunt quod materia grauis est absolute vnus ducatus vel dimidius: materia vero grauis respectiua est. Verbi gratia. Duo argentei vel tres: quia respectu ducis erit leuis materia: respectu vero militis, erit grauis materia. Similiter etiam philosophantur de materia leui. Est enim materia leuis absolute loquendo, quae quantum in se est respectu cuiuslibet facit peccatum veniale. Vt v. g. furari dipondium vel trientem. Sed tamen nobis non videtur ista certa regula & absque confusione. ¶ Sit igitur nobis primum documentum. Nulla materia est grauis in furto, nisi quia graue damnum infert domino. Probatur, quia furtum ea tenus est peccatum quatenus infert nocumentum proximo in bonis temporalibus. Ergo si nocumentum in bonis temporalibus non est graue, non erit peccatum mortale. Et confirmatur. Ideo furtum est peccatum, quia est contra iustitiam, sed iniustitia leuis non est peccatum mortale: ergo neque furtum rei, quod parum nocet proximo. Patet consequentia: quia est iniustitia leuis. Ex hoc sequitur, quod nunquam potest quantitas materiae in furto tam absolute considerari, quin habeatur respectus ad dominium ipsius rei vel ad dominos. Probatur, quia in definitione furti includitur hoc nocumentum inuito domino. Sed nihilominus Doctores qui faciunt illam distinctionem intelligunt per materiam grauem absolute, illam quae consideratur sine speciali respectu ad conditionem domini: non tamen sine generali respectu ad nocumentum domini. ¶ Secundum documentum est. Etiam si materia videatur grauis prima facie secundum se, tamen non statim erit peccatum mortale, nisi dominus fuerit valde rationabiliter inuitus. V. g. si filius furetur a patre praediuite quinquaginta aureos, non erit peccatum mortale: & tamen si seruus furetur ab eodem vnum ducatum erit peccatum mortale. Ratio huius est: quia respectu filij non est valde rationabiliter inuitus ipse pater, bene tamen respectu famuli. Similiter est aliud exemplum. Si aliquis priuatus Regis cui committitur dispensatio multorum milliarium ducatorum, accipiat sibi centum vel ducentos: non est peccatum mortale. Ratio est, quia Rex ipse non est rationabiliter inuitus in ordine ad talem ministrum. Arguitur tamen contra documentum primum. Sequitur ex illo quod si aliquis furetur a Rege centum ducatos, non peccat mortaliter quicunque ille sit. Probatur sequela, quia minus nocet Regi qui furatur centum ducatos, quam qui a paupere furatur trientem, sed furari a paupere trientem, non est peccatum mortale, ergo &c. Respondetur quod grauitas nocumenti non est attendenda in furto ex eo quod dominus patitur damnum in sua persona, scilicet, in victu aut vestitu: sed quia ipse dominus priuatur facultate quam habebat disponendi de re sua. ¶ Vnde ad argumentum respondetur negando sequelam, quia plus patitur ipse Rex in temporalibus, dum priuatur potestate disponendi de centum ducatis quam paupercula, quae priuatur potestate disponendi de triente. ¶ Secundo arguitur. Sequitur quod sit peccatum mortale furti, furari ab aliquo artifice instrumentum artis suae, licet sit parui pretij. Vt verbi gratia, a sartore acum. Patet sequela, quia plus nocumenti accipit, quam si aliquis ab illo furaretur tres vel quatuor argenteos. Ad hoc argumentum & similia respondetur, quod etiam si materia sit leuissima secundum se: furtum poterit esse peccatum mortale ex circunstantia: propterea, quod proximus amittit lucrum occasione furti. Non autem erit peccatum mortale intra speciem furti, quia proximus non laeditur directe in temporalibus per illud furtum, nisi leuiter. Vnde neque ipse fur condemnabitur poena furti notabilis. Tenebitur tamen ad restitutionem de damno dato & lucro cessante: quia peccauit contra iustitiam impediendo lucrum proximi. Vnde parum refert ad forum conscientiae, quod dicamus illud furtum esse peccatum mortale in ratione furti aut in ratione iniustitiae. Eadem enim est grauitas peccati & eadem restitutio. Tertio arguitur contra idem documentum. Sequitur ex illo, quod non peccat mortaliter ille qui a multis accipit quinquaginta aureos, si a singulis accipiat vnum dipondium tantum: quales sunt caupones, qui per fallaciam occultam plurimos defraudant in paucis. Probatur sequela: quia isti nulli nocent notabiliter in temporalibus. Respondetur negando sequelam . Quia isti tales nocent grauiter ipsi communitati, etiam si singulis parum noceant. Cuius signum certum est, quoniam ipsa communitas aegre ferret quod Rex tale tributum imponeret etiam si singulis parum detrimenti accederet. Quarto arguitur contra secundum documentum. Pater aliquis rationabiliter est inuitus, quando filius accipit occulte quinquaginta aureos ad ludendum vel luxuriandum, ergo falsum est quod diximus, quod filius non peccat mortaliter accipiendo illam quantitatem a patre valde diuite. Respondetur, quod pater in illo casu valde rationabiliter est inuitus respectu ludi vel luxuriae: sed tamen non respectu rei familiaris. Eo quod cum filius sit aliquid patris respectu illius non est grauis materia: que respectu alterius esset grauissima. Et ideo pater in ordine ad filium non est rationabiliter inuitus valde: neque filius tenebitur ad aliquam restitutionem sub peccato mortali, nisi forte fratribus suis cohaeredibus notabiliter noceat. Sequitur ex dictis, quod si scio proximum valde contristandum, ex eo quod accipio ab illo rem leuem, erit peccatum mortale: sed non erit mortale furti: quia non noceo notabiliter in temporalibus. Sed erit contra charitatem & beneficentiam. Ex eisdem documentis sequitur, quod accipere res alienas quae magno periculo sunt expositae, vel quae paruo labore & industria nascuntur, non erit peccatum mortale accipere in tanta quantitate quanta erat suffictens constituere peccatum mortale in alia materia, vel in rebus, quae non essent tanto periculo expositae. Vt verbi gratia, non erit peccatum mortale, accipere castaneas & nuces Syluestres in tanta quantitate quae aestimaretur vno ducato in foro. At vero etiam si res sit exposita periculo, sed tamen magno labore & industria nascitur: vt sunt uvae & fruges: non erit absque peccato mortali in tanta quantitate accipere. Sed non erit mortale accipere in maiori quantitate, dum sunt in campo, quam si res illae iam essent domi collocatae. Ex dictis sequitur etiam quod pueri aulici qui deseruiunt mensis diuitum, non peccant mortaliter, si deuorent quae de mensa tollunt aut forte non peccant nisi peccatum gulae. Et ratio est, quoniam domini, aut non sunt valde rationabiliter inuoluntarij, aut nullo modo. Et etiam quia tales res sunt valde expositae periculo. Hoc tamen intelligendum est, nisi forte cibi integri qui de mensa tolluntur, sint decreti pro stipendio Architriclini vel alterius officialis. Tunc enim est furtum huiusmodi acceptio, quia fit inuito officiali. DVbium est circa eadem documenta. An materia furti quae sufficit ad peccatum mortale, sufficiat vt iudex ecclesiasticus possit ferre sententiam excommunicationis, vt restituatur huiusmodi ablatum. De hoc dubio habemus determinationem Concilij Tridentini, Sessione 25. capit. 3. de reformatione. Vbi dicitur quod excommunicationes pro rebus deperditis aut sublatis non dentur, nisi pro re non vulgari, & quod non ab alio dentur nisi a solo Episcopo. Vbi aduertendum est, quod si ex commissione Episcopi dentur tales excommunicationes a suo vicario, factum tenet: quia consilium non dixit quod si secus factum fuerit, totum sit irritum & inane: peccabit tamen Episcopus contra mandatum Concilij, si sine causa vrgenti committat huiusmodi excommunicationes suo vicario. Est autem dubium , an episcopus peccet mortaliter dando tales excommunicationes pro rebus non magni momenti, & an factum teneat si illas dederit. Respondetur quod episcopus mortaliter peccat concedendo tales excommunicationes. Probatur, quoniam pro furto vnius ducati, quod est peccatum mortale, in foro seculari vix flagellaretur fur, ergo peccatum est vt in foro ecclesiastico excommunicetur . Probatur consequentia, quoniam excommunicatio est gladius spiritualis ad puniendum rebelles in re grauissima. Item etiam, quia facit contra mandatum Concilij in re graui. Secundo dico, quod si ferat excommunicationem in tali casu, valida est: tum quia in Concilio dicitur, quod totum negotium & examinatio causae pro loco & tempore & persona committitur arbitrio episcopus: & ponitur in eius conscientia: & etiam quia sententia pastoris licet iniusta timenda est, vt habet commune proloquium. Tum denique, quia excommunicatio fertur contra inobedientem & rebelles, quod est grauissimum peccatum, & non contra furtum quodlibet: etiam si sit peccatum mortale. Nam quanuis episcopus debeat examinare & iudicare causam grauissimam, vt non de facili inijciat laqueum animabus: tamen postquam iam iudicauit, efficitur causa grauissima ratione inobedientiae & rebellionis. Circa solutionem ad tertium notandum est, quod cum D. Tho. ait quod furando res minimas potest quis peccare mortaliter: quia habet animum furandi & nocendi, non intelligatur quia habet animum furandi res minimas vel nocendi in rebus minimis. Sed absolute habet animum furandi, aut nocendi absolute. Furari autem res minimas non est furtum simpliciter & absolute, neque nocere in rebus minimis est nocumentum simpliciter: quod autem haec sit mens D. Tho. patet, ex eo quod solo cogitatu poterat peccare mortaliter non inferendo aliquod nocumentum. # 7 ARTICVLVS VII. ¶ Vtrum liceat alicui furari propter necessitatem. { Infra. quaestio . 100. arti. 3. ad 4. Et 4. dist. 15. q. 2. art. 1. q. 4. ad secundum . & art. 4. 4. q. 2. ad secundum , & arti. 5. q. 1. corp. } AD Septimum sic proceditur. Videtur, quod non liceat alicui furari propter necessitatem. Non enim imponitur poenitentia nisi peccanti. Sed extra, de furtis + { In decretalib. li. 5. tit. 18. ca. 3. & incipit, si quis proptar. } dicitur: Si quis per necessitatem famis aut nuditatis furatus fuerit cibaria, vestem, vel pecus, poeniteat per hebdomadas tres. Ergo non licet furari propter necessitatem. ¶ 2 Praeterea, + { Lib. 2. c. 6. ad finem , tom. 5. } Philosophus dicit in 2. Ethic. quod quaedam confestim nominata, conuoluta sunt cum malitia, inter quae ponit furtum. Sed illud quod est secundum se malum, non potest propter aliquem bonum finem, bonum fieri. Ergo non potest aliquis licite furari, vt necessitati suae subueniat. ¶ 3 Praeterea. Homo debet diligere proximum, sicut seipsum. Sed non licet furari ad hoc, quod aliquis per eleemosynam proximo subueniat: vt + { Capit. 7. in medio, tom. 4. } August. dicit in lib. contra mendacium. Ergo etiam non licet furari ad subueniendum propriae necessitati. SED contra est, quod in necessitate sunt omnia communia: & ita non videtur esse peccatum, si aliquis rem alterius accipiat propter necessitatem sibi factam communem . RESPONDEO dicendum, quod ea quae sunt iuris humani, non possunt derogare iuri naturali, vel iuri diuino. Secundum autem naturalem ordinem ex diuina prouidentia institutum , res inferiores sunt ordinatae ad hoc, quod ex his subueniatur hominum necessitati: & ideo per rerum diuisionem & appropriationem ex iure humano procedentem non impeditur, quin hominis necessitati sit subueniendum ex huiusmodi rebus. Et ideo res quas aliqui superabundanter habent, ex naturali iure debentur pauperum sustentationi. Vnde + { Ambro. in ser. 81. non procul a fine, tom. 3. Et habetur distin. 47. capit. sicut ij. } Ambros. dicit, & habetur in Decretis distinctione quadragesimaseptima. "Esurientium panis est, quem tu detines: nudorum indumentum est, quod tu recludis: miserorum redemptio & absolutio est pecunia, quam tu in terram defodis." Sed quia multi sunt necessitatem patientes, & non potest ex eadem re omnibus subueniri: committitur arbitrio vniuscuiusque dispensatio propriarum rerum, vt ex eis subueniat necessitatem patientibus. Si tamen adeo sit euidens & vrgens necessitas, vt manifestum sit instanti necessitati de rebus occurentibus esse subueniendum (puta cum imminet personae periculum , & aliter subueniri non potest) tunc licite potest aliquis ex rebus alienis suae necessitati subuenire, siue manifeste, siue occulte sublatis, nec hoc proprie habet rationem furti vel rapinae. AD primum ergo dicendum, quod Decretalis illa loquitur in casu, in quo non est vrgens necessitas. AD secundum dicendum, quod vti re aliena occulte accepta in casu necessitatis extremae, non habet rationem furti, proprie loquendo: quia per talem necessitatem efficitur suum id, quod quis accipit ad sustentandam propriam vitam. AD tertium dicendum, quod in casu similis necessitatis etiam potest aliquis occulte rem alienam accipere, vt subueniat proximo sic indigenti. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Bona quae superfluunt diuitibus, naturali iure debentur pauperum sustentationi. ¶ Secunda conclusio. Nemo citra extremam necessitatem potest huiusmodi bona sibi accipere palam vel occulte. ¶ Tertia conclusio. In extrema necessitate licitum est cuilibet occulte vel palam huiusmodi bona accipere ad vsum sibi necessarium. COMMENTARIVS. CIrca primam conclusionem. Nota quod non est debitum iustitiae sed misericordiae, vt ea quae superfluunt diuitibus, dentur pauperibus: vt definitur supra. 22. quae stione 32. alioquin citra extremam necessitatem licitum esset pauperibus occulte accipere a diuitibus ea quae superfluunt. Circa tertiam conclusionem notandum est, quod quanuis proximo existenti in extrema necessitate non teneatur quis ex iustitia dare propria, vt habet communis opinio, tamen tenetur ex iustitia non impedire, si ille velit accipere sibi necessaria. Ratio est: quia alias daretur iustum bellum ex vtraque parte sine aliqua ignorantia. Nam extreme indigens ius habet ad acquirendum panem. Ergo ex illa parte bellum est iustum: si autem qui possidet non iniuste defendit: erit bellum iustum ex vtraque parte. Nota etiam circa eandem conclusionem , quod extrema necessitas, de qua loquitur Diuus Thomas, est quando homo constituitur in periculo vitae ex defectu cibi aut potus aut vestitus aut alterius rei: non autem in praesenti appellat extremam necessitatem, periculum amittendi honores. Vtrum autem sit licitum in tali periculo accipere aliena: diximus supra quaestione 62. artic. 6. dubio vltimo, & artic. 8. dubio. 2. sed nunc breuiter dico: quod absolute loquendo non est sufficiens necessitas tale periculum, vt aliquis iuste accipiat sibi aliena. Ratio est, quia haec bona temporalia non ordinantur per se ad honorem hominis, sed ad vitae sustentationem. Honor enim prae mium est virtutis. Item etiam quia alias quilibet vir honoratus posset occulte & palam accipere aliena, ne amitteret honorem suum . ¶ Nihilominus dicimus secundo. Quod in tali casu licitum erit homini cui est valde inhonestum mendicare, occulte accipere aliena animo restituendi, si tamen aliter non potest sibi succurrere: qui casus rarissimus est, quia huiusmodi homines possunt Principibus deseruire, aut in militiam proficisci. Ratio autem huius asserti est communis pietas hominum erga huiusmodi egentes. Non autem damus illis dominium: quia res temporales non ordinantur ad honorem. # 8 ARTICVLVS VIII. ¶ Vtrum rapina possit fieri sine peccato. AD Octauum sic procedi{ Art. 4. huius quaest. } tur. Videtur, quod rapina possit fieri sine peccato. Praeda enim per violentiam accipitur: quod videtur ad rationem rapinae pertinere, secundum + { Libr. 1. de Abraham ca. 3. a medio, to. 4. } praedicta. Sed praedam accipere ab hostibus licitum est. Dicit enim + Ambros. in lib. de Patriarchis: " Cum prae da fuerit in potestate victoris, decet militarem disciplinam, vt regi seruentur omnia, scilicet ad distribuendum." Ergo rapina in aliquo casu est licita. ¶ 2 Praeterea. Licitum est auferre ab aliquo id quod non est eius. Sed res quas infideles habent, non sunt eorum. Dicit enim August. in epistola ad + { Epist. 48. in 2. pagina ante finem epist. tom. 2. } Vincentium Donatistam: "Res falso appellatis vestras, quas nec iuste possidetis, & secundum leges terrenorum regum amittere iussi estis". Ergo videtur, quod ab infidelibus aliquis licite rapere possit. ¶ 3 Praeterea. Terrarum principes multa a suis subditis violenter extorquent: quod videtur ad rationem rapinae pertinere. Graue autem videtur dicere, quod in hoc peccent: quia sic fere omnes principes damnarentur. Ergo rapina in aliquo casu est licita. SED contra est quod de quolibet licite accepto potest fieri Deo sacrificium, vel oblatio. Non autem potest fieri de rapina, secundum illud Isa. 61. "Ego Dominus diligens iudicium, & odio habens rapinam in holocaustum." Ergo per rapinam aliquid accipere non est licitum. RESPONDEO dicendum, quod rapina quandam violentiam & coactionem importat, per quam contra iustitiam alicui aufertur, quod suum est. In societate autem hominum nullus habet coactionem, nisi per publicam potestatem. Et ideo quicunque per violentiam aliquid alteri aufert, si sit priuata persona, non vtens publica potestate, illicite, & rapinam committit: sicut patet in latronibus. Principibus vero potestas publica committitur ad hoc, quod sint iustitiae custodes. Et ideo non licet eis violentia & coactione vti, nisi se cundum iustitiae tenorem : & hoc vel contra hostes, pugnando, vel contra ciues malefactores, puniendo. Et quod per talem violentiam aufertur, non habet rationem rapinae, cum non sit contra iustitiam. Si vero contra iustitiam aliqui per publicam potestatem violenter abstulerint res aliorum, illicite agunt, & rapinam committunt, & ad restitutionem tenentur. AD primum ergo dicendum, quod circa praedam distinguendum est. Quia si illi qui depraedantur hostes, habeant bellum iustum, ea quae per violentiam in bello acquirunt, eorum efficiuntur. Et hoc non habet rationem rapinae. Vnde nec ad restitutionem tenentur. Quamuis possint in acceptione praedae iustum bellum habentes, peccare per cupiditatem ex praua intentione: si scilicet non propter iustitiam, sed propter praedam principaliter pugnent. Dicit enim + { Serm. 19. circa princip. to. 10. Et habetur 23. quaestio . 1. capi. Militare. } Augustinus in libr. de verbis Domini, quod propter praedam militare peccatum est. Si vero illi, qui praedam accipiunt, habeant bellum iniustum, rapinam committunt, & ad restitutionem tenentur. AD secundum dicendum, quod in tantum aliqui infideles res suas iniuste possident, inquantum eas secundum leges terrenorum principum amittere iussi sunt: & ideo ab eis possunt per violentiam subtrahi, non priuata auctoritate, sed publica. AD tertium dicendum, quod si principes a subditis exigant quod eis secundum iustitiam debetur, propter bonum commune conferuandum, etiam si violentia adhibeatur, non est rapina. Si vero aliquid principes indebite extorqueant per violentiam, rapina est, sicut & latrocinium. Vnde dicit + { Lib. 4. ca. 4. in prin. tom. 5. } Augustinus in 4. de ciuitate Dei, "Remota iustitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia & latrocinia quid sunt, nisi parua regna?" Et Ezechielis 22. dicitur: "Principes eius in medio eius quasi lupi rapientes pre dam." Vnde & ad restitutionem tenentur, sicut & latrones. Et tanto grauius peccant , quam latrones, quanto periculosius & communius contra publicam iustitiam agunt, cuius custodes sunt positi. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est negatiua, & patet dictis. Circa solutionem ad secundum, de iusto bello contra infideles a nobis disputatum est. 22. quaestione. 10. artic. 10. Et vide Caietanum hic. Et Soto libr. 5. quaest. 3. artic. 5. # 9 ARTICVLVS IX. ¶ Vtrum furtum sit grauius peccatum, quam rapina. AD Nonum sic proceditur. { Inf. q. 73. arti. 3. ad secundum . Et q. 116. artic. 2. ad primum . Et q. 114. ar. 2. ad 4. } Videtur, quod furtum sit grauius peccatum, quam rapina. Furtum enim super acceptionem rei alienae habet adiunctam fraudem & dolum, quod non est in rapina. Sed fraus & dolus de se habent rationem peccati, vt + { Q. 55. ar. 4. & 5. } supra habitum est. Ergo furtum videtur esse grauius peccatum , quam rapina. ¶ 2 Praeterea. Verecundia est timor de turpi actu, vt dicitur + { Lib. 4. ca. 9. tom. 5. } in 4. Ethico. Sed magis verecundantur homines de furto, quam de rapina. Ergo furtum est turpius, quam rapina. ¶ 3 Praeterea. Quanto aliquod peccatum pluribus nocet, tanto grauius esse videtur. Sed per furtum potest nocumentum inferri & magnis & paruis. Per rapinam autem solum impotentibus, quibus potest violentia inferri. Ergo grauius videtur esse peccatum furti quam rapinae. SED contra est, quod secundum leges grauius punitur rapina, quam furtum. RESPONDEO dicendum, quod rapina & furtum habent rationem peccati, sicut supra + { Artic. 4. & 6. } dictum est, propter inuoluntarium, quod est ex parte eius cui aliquid aufertur: ita tamen quod in furto est inuoluntarium per ignorantiam , in rapina autem est inuoluntarium per violentiam. Magis est autem aliquid inuoluntarium per violentiam , quam per ignorantiam: quia violentia directius opponitur voluntati, quam ignorantia. Et ideo rapina est grauius peccatum, quam furtum. Est & alia ratio, quia per rapinam non solum infertur alicui damnum in rebus, sed etiam vergit in quandam personae ignominiam siue iniuriam. Et hoc praeponderat fraudi vel dolo, quae pertinent ad furtum. Vnde patet responsio ad Primum. AD secundum dicendum, quod homines sensibilibus inhaerentes, magis gloriantur de virtute exteriori, quae manifestatur in rapina, quam de virtute interiori, que tollitur per peccatum. Et ideo minus verecundantur de rapina quam de furto. AD tertium dicendum, quod licet pluribus possit noceri per furtum, quam per rapinam. tamen grauiora nocumenta possunt inferri per rapinam, quam per furtum: vnde etiam ex hoc rapina est detestabilior. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua: quia rapina includit violentiam.