AD Secundum sic proce{ Sup. q. 64. ar. 6. ad 3. Et 4. dist. 27. q. 1. artic. 2. q. 4. ad 2. & 3. Et quo. 5. art. 15. ad primum. } ditur. Videtur, quod iudici non liceat iudicare contra veritatem, quam nouit, propter ea quae in contrarium proponuntur. Dicitur enim Deuter. 17. "Venies ad sacerdotes Leuitici generis, & ad iudicem qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis qui iudicabunt tibi, iudicij veritatem." Sed quandoque aliqua proponuntur contra veritatem, sicut cum aliquid per falsos testes probatur. Ergo non licet iudici iudicare secundum ea quae proponuntur & probantur contra veritatem, quam ipse nouit.