AD Secundum sic proce{ Sup. q. 64. ar. 6. ad 3. Et 4. dist. 27. q. 1. artic. 2. q. 4. ad 2. & 3. Et quo. 5. art. 15. ad primum. } ditur. Videtur, quòd iudici non liceat iudicare contra veritatem, quam nouit, propter ea quæ in contrarium proponuntur. Dicitur enim Deuter. 17. "Venies ad sacerdotes Leuitici generis, & ad iudicem qui fuerit illo tempore, quæresq́ue ab eis qui iudicabũt tibi, iudicij veritatem." Sed quandoq; aliqua proponuntur contra veritatem, sicut cùm aliquid per falsos testes probatur. Ergo non licet iudici iudicare secundũ ea quæ proponuntur & probantur contra veritatem, quam ipse nouit.