ΒΆ 3 Praeterea. Idcirco in iudicio probationes requiruntur, vt fides fiat iudici de rei veritate. Vnde in his quae sunt notoria, non requiritur iudicialis ordo, secundum illud 1. ad Timoth. 5. Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium. Si ergo iudex per se cognoscat veritatem, non debet attendere ad ea que probantur, sed sententiam ferre secundum veritatem, quam nouit.