SED contra est, quod † { Ambro. in Psa. 118. sermo. 20. vers. 4. ante med. to. 4. Aug. de ver. relig. cap. 31. tomo. 1. } August. dicit super Psalteriũ : Bonus iudex nihil ex arbitrio suo facit, sed secundum leges & iura pronuntiat. Sed hoc est iudicare secundum ea, quæ in iudicio proponuntur & probantur. Ergo iudex debet secundum huiusmodi iudicare, & non secundum proprium arbitrium.