RESPONDEO dicendum, quod sicut + { Art. praec. & supr. q. 60. art. 2. 5. & 6. } dictum est, iudicare pertinet ad iudicem , secundum quod fungitur publica potestate. Et ideo informari debet in iudicando, non secundum id quod ipse nouit tanquam priuata persona, sed secundum id quod sibi innotescit tanquam personae publicae. Hoc autem innotescit sibi & in communi & in particulari: in communi quidem per leges publicas, vel diuinas, vel humanas, contra quas nullas probationes admittere debet: in particulari autem negotio aliquo per instrumenta, & testes, & alia huiusmodi legitima documenta, quae debet sequi in iudicando magis, quam id quod ipse nouit tanquam priuata persona. Ex quo tamen ad hoc adiuuari potest, vt districtius discutiat probationes inductas, vt possit earum defectum inuestigare. Quod si eas non possit de iure repellere, debet, sicut + { In isto articulo. } dictum est, eas in iudicando sequi.