RESPONDEO dicendum, quòd sicut † { Art. præc. & supr. q. 60. art. 2. 5. & 6. } dictum est, iudicare pertinet ad iudicẽ , secundũ quod fungitur publica potestate. Et ideo informari debet in iudicando, non secundum id quod ipse nouit tanquam priuata persona, sed secundũ id quod sibi innotescit tanquā personæ publicæ. Hoc autem innotescit sibi & in communi & in particulari: in communi quidem per leges publicas, vel diuinas, vel humanas, contra quas nullas probationes admittere debet: in particulari autem negotio aliquo per instrumenta, & testes, & alia huiusmodi legitima documenta, quæ debet sequi in iudicando magis, quàm id quod ipse nouit tanquam priuata persona. Ex quo tamen ad hoc adiuuari potest, vt districtius discutiat probationes inductas, vt possit earum defectũ inuestigare. Quod si eas non possit de iure repellere, debet, sicut † { In isto articulo. } dictum est, eas in iudicando sequi.