AD primum ergo dicendum, quod ideo praemittitur in illis verbis de quaestione iudicibus facienda, vt intelligatur quod iudicare debent iudices veritatem secundum ea, quae fuerunt sibi proposita.