ARTICVLVS II.Vtrùm iudici liceat iudicare contra veritatem, quam nouit, propter ea quæ in contrarium proponuntur.

Source
AD Secundum sic proce
ditur. Videtur, quòd iudici non liceat iudicare contra veritatem, quam nouit, propter ea quæ in contrarium proponuntur. Dicitur enim Deuter. 17. Venies ad sacerdotes Leuitici generis, & ad iudicem qui fuerit illo tempore, quæresq́ue ab eis qui iudicabũt iudicabunt tibi, iudicij veritatem. Sed quandoq; quandoque aliqua proponuntur contra veritatem, sicut cùm aliquid per falsos testes probatur. Ergo non licet iudici iudicare secundũ secundum ea quæ proponuntur & probantur contra veritatem, quam ipse nouit.
¶ 2 Præterea. Homo in iudicando debet diuino iudicio conformari: quia Dei iudicium est, vt dicitur Deut. 1. Sed iudicium Dei est secundum veritatem, vt dicitur Rom. 2. Et Isaiæ. 11. prædicitur de Christo: Non secundum visionem oculorũ oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet: sed iudicabit in iustitia pauperes, & arguet in æ quitate pro mansuetis terræ. Ergo iudex non debet secundum ea quę coram ipso probantur, sententiam ferre contra ea, quæ ipse nouit.
¶ 3 Præterea. Idcirco in iudicio probationes requiruntur, vt fides fiat iudici de rei veritate. Vnde in his quæ sunt notoria, non requiritur iudicialis ordo, secundum illud 1. ad Timoth. 5. Quorundam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad iudicium. Si ergo iudex per se cognoscat veritatem, non debet attendere ad ea quę probantur, sed sententiam ferre secundum veritatem, quam nouit.
¶ 4 Præterea. Nomen conscientiæ importat applicationem scientiæ ad aliquid agibile, vt in 1.
11. q. 79. artic. 13.
habitum est. Sed facere contra scientiā scientiam est peccatum. Ergo iudex peccat, si sententiam ferat secundum allegata contra conscientiam veritatis, quam habet.
SED contra est, quod
August. dicit super Psalteriũ Psalterium : Bonus iudex nihil ex arbitrio suo facit, sed secundum leges & iura pronuntiat. Sed hoc est iudicare secundum ea, quæ in iudicio proponuntur & probantur. Ergo iudex debet secundum huiusmodi iudicare, & non secundum proprium arbitrium.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
dictum est, iudicare pertinet ad iudicẽ iudicem , secundũ secundum quod fungitur publica potestate. Et ideo informari debet in iudicando, non secundum id quod ipse nouit tanquam priuata persona, sed secundũ secundum id quod sibi innotescit tanquā tanquam personæ publicæ. Hoc autem innotescit sibi & in communi & in particulari: in communi quidem per leges publicas, vel diuinas, vel humanas, contra quas nullas probationes admittere debet: in particulari autem negotio aliquo per instrumenta, & testes, & alia huiusmodi legitima documenta, quæ debet sequi in iudicando magis, quàm id quod ipse nouit tanquam priuata persona. Ex quo tamen ad hoc adiuuari potest, vt districtius discutiat probationes inductas, vt possit earum defectũ defectum inuestigare. Quod si eas non possit de iure repellere, debet, sicut
In isto articulo.
dictum est, eas in iudicando sequi.
AD primum ergo dicendum, quod ideo præmittitur in illis verbis de quæstione iudicibus facienda, vt intelligatur quòd iudicare debent iudices veritatem secundum ea, quæ fuerunt sibi proposita.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd Deo competit iudicare secundum propriam potestatem. Et ideo in iudicando informatur secundum veritatem, quam ipse cognoscit, non secundum hoc, quod ab alijs accipit. Et eadem ratio est de | Christo, qui est verus Deus & homo. Alij autem iudices non iudicant secundum propriam potestatem: & ideo non est similis ratio.
AD tertium dicendum, quod Apostolus loquitur in casu quando aliquid non solum est manifestum iudici, sed sibi & alijs, ita quòd reus nullo modo crimẽ crimen inficiari potest, vt in notorijs, sed statim ex ipsa euidentia facti conuincitur: si autem sit manifestum iudici & non alijs: vel alijs, & non iudici: tunc est necessaria iudicis discussio.
AD quartum dicendum, quod homo in his quæ ad propriam personam pertinent, debet informare cō scientiam conscientiam suam ex propria scientia. Sed in his quæ pertinent ad publicam potestatem, debet informare conscientiā conscientiam suam secundũ secundum ea quæ in publico iudicio sciri possunt &c.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Iudex debet sequi in iudicando instrumenta & testes & alia legitima documẽta documenta , potiusquam, quòd ipse nouit tanquam persona priuata. Ratio est, quia iudex dum iudicat fungitur autoritate publica: ergo debet informari de ipsa veritate per publica testimonia.
Secunda conclusio. Nihilominus iudex poterit adiuuari ex eo, quòd nouit vt persona priuata: vt districtius examinet testes & discutiat probationes inductas. Ratio est, quia quilibet tenetur iure naturæ defendere innocentem inquantum fuerit possibile: ergo multo magis iudex qui ex officio tenetur nulli iniuriā iniuriam facere & impedire faciẽdā faciendam .
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

NOtandũ NOtandum est, quod D. Tho. supra q. 60. arti. 5. mouet quæstionẽ quæstionem similem huic, vtrum iudex debeat iudicare secundũ secundum leges scriptas. Sed tamen differẽtia differentia est inter illam quæstionẽ quæstionem & istam. Nam ibi disputatur de scientia in cōmuni communi secundũ secundum leges: hic autẽ autem disputamus de scientia in particulari negotio, quæ dicitur sciẽtia scientia facti, & de hoc definimus quod debet haberi ex testimonijs publicis.
QVæstio celebris est. An iudex possit ferre sententiā sententiam cōtra contra innocentẽ innocentem quẽ quem uouit esse innocentẽ innocentem scientia priuata, ꝓbatũ probatum tamẽ tamen nocentẽ nocentem publicis testimonijs & legitimis. ¶ Arguitur primò pro parte negatiua. Si iudex sciret scientia priuata aliquā aliquam legem esse iniquam, non posset iudicare secundum illā illam , etiam si à plurimis probaretur vt iusta: ergo simili ratione, non poterit iudicare secundũ secundum allegata & probata, si cognoscit esse falsa. Secundò. Cōfirmator Confirmator alicuius electionis indigni, quẽ quem ipse scientia priuata cognoscit in dignũ dignum , non potest electionẽ electionem illam confirmare, sed poterit illam cassare: ergo etiā etiam in nostro casu. Cōsequentia Consequentia probatur. Nam talis cōfirmator confirmator etiā etiam est iudex illius electionis. Tertiò. Papa non potest definire aliquā aliquam propositionẽ propositionem esse de fide, quā quam ipse certo scit non esse de fide, etiam si à multis doctoribus asseratur esse de fide. Ergo similiter dicendũ dicendum est de iudice. Quartò. Iudicare cōtra contra veritatẽ veritatem est cōtra contra ius naturæ & diuinũ diuinum . Iuxta illud Exodi 23. Non suscipies vocem mẽdacij mendacij & in iudicio non acquiescas plurimorũ plurimorum sententiæ vt à vero deuies: ergo nunquā nunquam est licitum. Quintò. Quando aliquod mediũ medium est contrariũ contrarium fini intento non debet eligi à prudente, etiā etiam si cōmuniter communiter illud mediũ medium soleat esse cōueniens conueniens ad talem finem. Vt v. g. medicus sapiens non eligit hic & nunc medicinam quā quam scit esse contrariā contrariam saluti, etiā etiam si secũ dum secundum sententiā sententiam medicorũ medicorum dicatur esse vtilis ad talem infirmitatẽ infirmitatem . Ergo iudex etiam qui scit veritatẽ veritatem Innocentis, non debet eligere & procedere secundũ secundum allegata & probata. Probatur cōsequentia consequentia , quia allegata & probata sunt mediũ medium ad manifestandā manifestandam veritatẽ veritatem : ergo si certus est iudex, quòd allegata & probata offuscant veritatem, non debet illa eligere. Sextò. Virtus quæ dicitur epicheia est species quædā quædam iustitiæ superior quā quam iustitia legalis, vt docet D. Tho. 2. 2. quæst. 120. artic. 2. Cuius officium est moderari verba legis & sequi intentionem legislatoris in casu extraordinario, prætermissa forma verborũ verborum legis. Hinc igitur sumitur argumentũ argumentum , inten| tio legis & legislatoris pręcipientis, vt iudex procedat secundum allegata & probata est, vt manifestetur veritas: ergo quādo quando in casu extraordinario constat iudici, quod veritas destruitur per allegata & probata: debet vti virtute epicheya ad ferendam sententiā sententiam non secundũ secundum verba legis, sed secundũ secundum intentionẽ intentionem .
DE hoc dubio est prima sententia Diui Tho. quod in omni causa ciuili vel criminali, iudex debet procedere secundũ secundum allegata & ꝓbata probata prætermissa scientia sua priuata. Hāc Hanc tenet D. Tho. expressè supra quęst. 64. art. 6. ad 3. Hanc tenet Maioris in 3. d. 33. q. 4. Diuus Antoni. in. 3. par. tit. 9. c. 2. §. 6. Hanc etiā etiam sententiā sententiam tenet Abulen. Exod. 23. q. 6. & Turræcrema. in ca. iudicet. 3. q. 7. & alij quos refert Couar. libr. 1. Variar. resolut. nu. 3. & 6.Secũda Secunda sententia est in altero extremo, quod in omni causa debet iudex ferre sententiā sententiam secundum veritatẽ veritatem quam ipse nouit, siue sciẽ tia scientia priuata siue sciẽtia scientia publica, ita quod nunquā nunquam sit licitum iudicare contra veritatẽ veritatem quā quam ipse nouit scientia priuata. Hanc sententiā sententiam tenet Hugo in l. Prætor. ff. de iurisd. omn. iudicũ iudicum . quem sequitur Caldericus & Panorm. in c. Pastoralis. §. quia vero. tit. de offic. delegati. Angel. in verb. iudicare. q. 7. Lyra Exod. 23. in illa verba, insontem & iustum non occides, & alij quos refert Couar. vbi supra.
¶ Tertia sententia est, quod in criminalibus causis, debet iudex sequi priuatam sententiā sententiam non obstantibus allegatis & probatis: non autem in causis ciuilibus. Hanc sententiam tenet Adrianus quod lib. 6. art. 3. & inquit esse cō munem communem sententiā sententiam Theologorũ Theologorum , hāc hanc tenent multi Iurisperiti quos citat Couar. vbi supra, sed aliqui moderātur moderantur illam sic, quod etiam in negotijs ciuilibus magni momenti, debet iudex sequi sententiam priuatam.
¶ Quarta sententia est, quod iudex ex priuata scientia veritatis, debet absoluere reum non autẽ autem potest condẽnare condemnare . Autores huius sentẽ tiæ sententiæ citat Couar. vbi supra. ¶ Quinta sentẽtia sententia est, quod supremi iudices possunt sequi priuatā priuatam scientiam veritatis. Non obstantibus allegatis & probatis: inferiores vero non possunt nisi iudicare secundum allegata & probata. Annumerant autẽ autem inter supremos iudices, eos qui sunt supremi senatus quos vulgo dicimus del Consejo Real, etiam si habeāt habeant Prin cipem superiorem. Huius sententiæ est Guido Papa, vt refert Couar. vbi supra. Ipse tamen ait Principẽ Principem supremũ supremum id posse facere.
Ex his sententijs prima est tenenda non solum vt probabilior, sed vt veritas demonstrata moraliter. Probatur primo, ratione D. Tho. in artic. sed confirmatur illa ratio. Nam iudex iudicat, vt persona publica vice reipublicæ: sed si respublica iudicaret non posset procedere nisi secundũ secundum scientiam publicā publicam : ergo iudex debet iudicare secundum illā illam , aliàs non esset vicarius bonus ipsius reipublicę. Et hanc rationem insinuat D. Tho. in solut. ad 2. vbi ait, quod Deus iudicat secundum propriā propriam scientiam, quia iudicat secundum propriā propriam autoritatẽ autoritatem : ergo qui non iudicat secundũ secundum propriā propriam autoritatem, sed vice alterius, scilicet reipublicæ: debet iudicare secundũ secundum scientiam secũdum secundum quam iudicaret respublica. Secundo. Nam ex oppositis sententijs sequuntur magna incommoda reipublicæ & iudiciorũ iudiciorum peruersio: nam iniqui iudices facile condemnarent innocentes & absoluerent nocentes, dicerẽt dicerent enim se scire veritatem priuata scientia, & proferrent sentẽ tiam sententiam contrariā contrariam allegatis & probatis. Rursus boni iudices semper inciderent in magnas angustias & perplexitates, vt v. g. si aliquis probaretur reus læsæ maiestatis vel hæreticus secũdũ secundum allegata & probata, & ipse iudex sciret innocentiā innocentiam illius scientia priuata: siquidem absolueret illũ illum ipse puniretur pœna capitis: si autẽ autem condẽnaret condemnaret peccaret mortaliter secundũ secundum illas sentẽtias sententias : ergo &c. Tertio. Vtilitas iudiciorũ iudiciorum ea maximè est, vt reipublicæ satisfiat, vt in tranquillitate cōsistat consistat , & in trā quillitate tranquillitate seruetur dum iniqui puniuntur & alij à malo arcentur: sed nisi prima sententia sit vera omnia ista commoda pereunt, dum ipsa respublica non puniret eos qui publice probantur iniqui. Quartò probatur testimonijs Sanctorũ Sanctorum . In primis est D. Ambr. serm. 20. super Psal. 118. in illud, Misericordiæ tuæ multæ Dñe Domine secundum iudicium tuum viuifica me, inquit, Bonus iudex nihil ex arbitrio suo facit, sed secundum leges pronunciat, & secundum quod audit iudicat. Hoc habetur 3. quæst. 7. canone iudicet. & quanuis referatur à Diuo Thoma esse D. Augu. errore tamen librariorum fuit. Sed etiam | D. August. super Psal. 57. in illud, Molas leonum confringet Dominus inquit, Iudex non potest nisi secũdum secundum leges iudicare, & idem dicit in lib. de vera relig. cap. 31. Idem dicit D. Gregor. & habetur 11. quæst. 3. can. summopere. Item omnia iura canonica & ciuilia aiunt, quòd ex instrumentis sit certus iudex de iure litigantium. Hoc habetur in ca. dilectus. in cap. accepimus. in cap. cōtingit contingit . de fide instrumentorum. & cap. Pastoralis. §. quia vero. de officio delegati. & in. l. adoptio. ff. de adoptionibus. Et denique Daniel 3. Daniel quanuis nouit veritatem scientia priuata ab Spiritu sancto, tamen non condemnauit senes illos, donec coram populo conuicit illos mendacij ex ore proprio.
Ad primum argumentum in contrariũ contrarium respondetur negando cōsequentiam consequentiam . Nam bonitas legis non pendet ex dicto ignorantium, aut iniquorũ iniquorum , sed ex eo quòd lata est ab habente autoritatem & conformis est legi naturæ. Cæterum veritas facti in publico iudicio pendet ex testibus, aut ex ipsa notorietate facti, ex quo sequitur, quod iudex sciens legem esse iniquam non potest iudicare secũdum secundum illam. Item est alia differentia egregia: quia quando iudici constat legem esse iniquam publice hoc potest probari faciendo demonstrationem: quando vero cōstat constat iudici de veritate facti non potest publicè ostendere veritatem illam.
Ad secundum argumentum negatur cō sequentia consequentia . Et ratio est, quia confirmator ex officio habet ius confirmandi vel cassandi electionẽ electionem prout sibi videbitur expedire bono communi: ita prorsus vt sicuti electores libere eligunt quem ipsi iudicant esse dignum scientia priuata, ita confirmator legitimè confirmat quem iudicauerit esse dignum, siue scientia publica siue priuata, & in hoc deficit confirmator à ratione iudicij, quòd iudex vt sic, tenetur ferre sententiam secundum allegata & probata, & si oppositum fecerit nulla est sententia. Cæterũ Cæterum confirmator quomodolibet cassauerit electionem etiā etiam digni cassata est. Quod si aliquis obijciat. Cōtra Contra ille confirmator iniuriam facit electo, ergo tenetur confirmare eum ex iustitia. Probatur antecedens: quia statim iudicabitur electus suspectus de aliquo cri mine, propter quod non confirmatur à præ lato. Respondetur nihilominus, nego antecedens, & ad probationem respondetur, quod est temerarium iudicium, quia multis vijs potest cassari electio etiam digni.
Ad tertium argumentum respondetur, quòd definitio propositionis veritatis de fide, non pendet ex testimonio hominum, sed ex assistentia Spiritus sancti: vnde Pontifex poterit definire non solum contra testimonium hominum, sed etiam contra id quod ipse opinatur, vt v. g. si esset hæreticus.
Ad quartum argumentum respondetur, quòd illud antecedens potest esse verum & est verum, si intelligatur proportionabiliter loquendo de iudicio & de veritate, scilicet, quòd iudicare publice contra veritatem publice probatam, est contra ius naturæ, & iudicare secreto contra veritatem secretam etiam est contra ius naturæ: sed tamen iudicare publice & vt persona publica contra veritatem quam ipse nouit scientia priuata non est contra ius naturæ: sed consonum valde iuri naturæ, vt procedat secundum allegata & probata, propter tranquillitatem & pacem ipsius reipublicæ.
Ad quintum argumentum respondetur. Concedo Maiorem, sed distinguo minorẽ minorem . Allegata & probata sunt medium ad manifestandam veritatem, quantum in iudicio publico manifestari potest, concedo. Non autem ad manifestandam veritatem, secundum quòd à parte rei est, hoc enim non semper est necessarium aut possibile. Exemplũ Exemplum autem de medico non conuincit, quoniam medicatio per se ordinatur ad salutẽ salutem istius hominis hic & nunc: sentẽtia sententia autem iudicis ordinatur ad tranquillitatem & pacem reipublicæ, quę consurgit ex eo quòd vnicuiq; vnicuique tribuitur suum ius secũdum secundum allegata & probata. Item etiā etiam iudex dicendo ius, distribuit bonum quodam commune distribuendũ distribuendum secundum merita causarũ causarum , quatenus ex allegatis & probatis cognoscuntur: medicus autem operatur aut ex iustitia cōmutatiua commutatiua aut ex misericordia vel ex liberalitate, quare tenetur attendere quod cōmodum commodum est istius hominis hic & nunc.
Ad vltimum respondetur, quod intentio legislatoris & legis est, vt iudex non sequatur | scientiam priuatam sed procedat secũdum secundum allegata & probata. Cæterum quod ibi dictum est de virtute epicheya verũ verum est. Sed notandum est, quòd ista virtus exercetur in casibus extraordinarijs in quibus si seruentur verba legis, sequetur inconueniens contra omnem intentionem legislatoris & contra bonum publicum, quod quidem maximè est attendendum ad exercitium huius virtutis. Vt v. g. Dicit lex vt vnicuiq; vnicuique reddatur suum depositum petenti: sed cōtingit contingit vt furiosus si petat gladium ad occidendum innocentem vel contra rempublicam, non est illi reddendum depositum. Et quia in casu nostræ disputationis sequitur magnũ magnum inconueniens bono communi, nisi iudex ferat sententiam secundum allegata & probata: non habet locum virtus epicheiæ, sed potius est intentio legislatoris, quòd in tali casu seruetur forma verborum legis, etiam si per accidens occidatur innocens.
DVbitatur secundo circa secundā secundam conclusionem D. Thom. Quid possit, & quid teneatur facere iudex in prædicto casu vt liberet innocentem? ¶ Ad quod respōdetur respondetur , & sit prima conclusio. Non tenetur iudex renuntiare officio suo. Ista est cōtra contra Syluestrũ Syluestrum in verbo, iudex. 2. quæst. 5. Probatur, quia nemo vtens iure suo facit alteri iniuriā iniuriam , sed iudex vtitur iure suo, ergo. Secundo, iudex ex officio suo tenetur seruare leges cō munes communes & prouidere paci & trāquillitati tranquillitati reipublicæ. Ergo etiam si inde sequatur præter intentionem eius mors alicuius innocentis, non tenetur cessare ab officio suo: quemadmodum Dux in bello non tenetur cessare ab impugnatione ciuitatis, etiam si aliqui innocentes ibidẽ ibidem occidendi sint per accidens.
Secunda conclusio. Non tenetur iudex remittere causam superiori, imo non potest si altera pars instet, vt faciat iudicium & iustitiam. Prima pars probatur eisdem rationibus atque prima conclusio. Secunda vero probatur. Quia supposito, quod non cedit officio suo tenetur seruare ordinem iuris in procedẽdo procedendo ad iudicium. Ordo autem iuris est, vt in tali tribunali fiat prima instantia: ergo tenetur illum seruare. Quod si aliquis obijciat contra istam conclusionem, quod Diuus Tho. dicit supra in quæst. 64. art. 6. ad tertiũ tertium , quòd iudex si non habet occasionem liberandi talem innocentem remittat illum & debet remittere superiori iudicandum.
Respōdetur Respondetur & sit tertia cōclusio conclusio . Quòd de consensu vtriusque partis potest & debet iudex in tali casu remittere innocentem, & hoc est quod Diuus Thomas ibi voluit docere dum dixit, quod si hoc non potest non peccat iudicādo iudicando illũ illum , acsi diceret, quod si non potest seruato ordine iuris, scilicet, de cōsensu consensu vtriusq; vtriusque partis, non peccat iudicando. Itaque iudex debet quantum in se est fauere innocenti seruato ordine iuris necessario. Vt v. g. debet admittere appellationẽ appellationem illius. Item debet relaxare pœnam iuris in casibus in quibus est licitum, vt arti. 4. dicemus. Item si potest sine scandalo publico dare illi occasionem vt fugiat: tenetur facere. Ratio est, quia quilibet tenetur in quantum persona priuata adhibere media licita ad seruandum innocentem. ¶ Quarta conclusio. Non potest iudex pronuntiare sententiam in hunc modum, scilicet dicendo, non constat de veritate causæ. Pro quo nota, quòd est vnus modus terminandi iudicium, cum iudex dicit, Non liquet de veritate. Hæc conclusio est contra Alciatum cap. 1. de officio ordinarij, qui ait in tali casu debere iudicem proferre talem sententiam. Sed probatur conclusio nostra, quia sententia iudicis debet intelligi secundum allegata & probata, sicut debet dari secundum allegata & probata: sed falsum est dicere in illo casu, quòd secundũ secundum allegata & probata non constat publice de veritate causæ: ergo sententia falsa est. Item respublica non minus scandalizaretur de eiusmodi sententia, atque si illum absolueret: scit enim respublica crimen esse probatum in iudicio: sed maximè scandalizaretur respublica in illius absolutione: ergo etiam in prolatione talis sententiæ.
Quinta cōclusio conclusio . Princeps supremus debet etiam iudicare secundũ secundum allegata & probata contra veritatem quam cognoscit priuata scientia. Probatur, quia eadem inconuenientia sequũtur sequuntur si non ita iudicet, quæ sequũtur sequuntur in inferiori tribunali, vt dictũ dictum est iam . Nihilominus cum ipse Princeps sit dispẽsator dispensator legũ legum & habeat plenariā plenariam potestatẽ potestatem à republica, poterit in tali casu secluso scandalo reipu| blicæ aut nocumento dispensare cum illo innocente, quantum ad pœnas iuris, quæ infliguntur propter bonum reipublicæ: non autem quantum ad pœnas, quæ respiciunt satisfactionem alterius partis. Item etiam poterit vti testimonio suo secundum scientiam priuatam & publicare illud contra testes falsos, qui non sunt magnæ autoritatis: quia tunc esset scandalum in republica infamare illos. Et deniq; denique dicimus, quòd quotiescunque Princeps potest dispensare in lege cum vere reo, tenetur dispensare cum innocente: etiam si probetur nocens. Ratio est, quia iure naturæ vnusquisque tenetur vti medijs licitis ad defendendũ defendendum innocentẽ innocentem .
DVbium tertium est. An cum Principi notum est crimen alicuius, quod probari potest facile, vel probatur testibus: possit illum interficere non citando illum vt se defendat & à crimine purget. Vt verbi gratia, an possit illum occidere per venenum secreto propinatum, aut alia via occulta? Et pro parte affirmatiua sic arguitur. Primo euidentia patratis sceleris non indiget processu iuridico: sed in tali casu euidens est Principi, etiam per testes sufficientes, crimen malefactoris: ergo poterit illum condemnare & occidere, quando & quomodo voluerit. ¶ Secundò. Reus ipse dignus est morte: ergo non fit illi iniuria si occidatur à Principe habente publicam potestatem. Et confirmatur. Nam per occisionem occultam consulitur famæ malefactoris: ergo nulla fit illi iniuria. ¶ Tertiò. Sit casus quòd reus non possit citari sine incommodo reipublicæ. Vt v. g. si est Dux, qui habet exercitum sibi beneuolũ beneuolum , & timetur quod inuadet rempublicam. Vel etiam sit casus, quod si reus citetur infamabitur persona principis: quia crimen commissum fuit. v. g. adulteriũ adulterium cum Regina, tunc videtur necessarium quod malefactor puniatur non citatus, aliquo modo occulto. Ad hoc dubium respondet Caietanus in sum. in verb. homicidium. vnica cō clusione conclusione negatiua, cuius ratio est. Nam ius naturale postulat vt sicut potestas occidẽdi occidendi debet esse publica: ita notitia criminis debet esse publica. Ita etiam ipse reus publice citandus est & publice puniendus ea publicitate, quæ sufficit vt reus cognoscat se puniri à publica potestate propter crimen, de quo conuincitur & cōdemnatur condemnatur . Hinc sequitur, quod non solum Princeps qui aliter occiderit vel occidi fecerit, sed etiam ministri ipsius qui exequuntur eius mandatum sunt homicidæ: quia constat illis, quòd huiusmodi occisio non procedit à potestate publica inquantum publica est, & sic non excusat illos obedientia sicut excusat quando publica potestate procedunt ad bellum, de quo dubitant, an sit iustum vel iniustum. De quare aliqua diximus supra quæst. 64. art. 3.
Ad primum respondetur, quòd euidentia patrati sceleris, non solum debet esse respectu Principis: sed etiam respectu iudicij & testium, & respectu ipsius rei, qui euidenter conuincitur ex publicitate facti, vnde licitum quidem erit iudici ante cuius oculos aliquis occidit hominem præsentibus multis testibus, statim illum publice punire: nũ quam nunquam tamen erit licitum hominem malefactorem occidere, nisi ipse sciat quòd occiditur à publica potestate.
Ad secundum negatur cōsequentia consequentia : quia etiā etiam si sit dignus morte, non tamen repẽtina repentina , ita vt ignorans causam & à quo occidatur pereat: cæterum quòd eius famæ consulatur per accidens est, magis enim infamatur respublica & Princeps ipse, ex eo quòd homines interficiantur illo modo quàm si eius crimen publicaretur & puniretur. Item per huiusmodi punitiones secretissimas frustratur finis intentus à republica, qui est, vt alij à malo arceantur scientes causam punitionis, & denique inhumanum est valde hominem imparatum occidere, quia certè condemnabitur in æternum.
Ad tertium respondetur, quod vix est possibilis ille casus sed admisso illo casu respondetur, quod minus inconueniens est quod Princeps dissimulet punitionẽ punitionem ad tempus, quā quam vt procedat ad puniẽdum puniendum contra ordinem iuris naturalis: id quod prudenter fecit Dauid non puniendo Ioab propter sua delicta, vsque quo iam moriturus præcepit filio Salomoni, vt occideret Ioab: sed cōtra contra hoc est argumentum: demus quod sit periculũ periculum in mora, nisi statim puniatur malefactor: quia traditurus est rempublicam, vel committet iterum idem crimen læsæ maiestatis. Respon| detur, quòd iam tunc proceditur contra illum iure defensionis reipublicæ, aut læsæ maiestatis Regiæ: & tunc licitum erit vnicuique illum occidere: non autem erit licitum occidere illo modo propter delicta præterita, quia iste processus est via punitionis qui publicus debet esse.
Loading...