AD Secundum sic proce{ Sup. q. 64. ar. 6. ad 3. Et 4. dist. 27. q. 1. artic. 2. q. 4. ad 2. & 3. Et quo. 5. art. 15. ad primum. } ditur. Videtur, quod iudici non liceat iudicare contra veritatem, quam nouit, propter ea quae in contrarium proponuntur. Dicitur enim Deuter. 17. "Venies ad sacerdotes Leuitici generis, & ad iudicem qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis qui iudicabunt tibi, iudicij veritatem." Sed quandoque aliqua proponuntur contra veritatem, sicut cum aliquid per falsos testes probatur. Ergo non licet iudici iudicare secundum ea quae proponuntur & probantur contra veritatem, quam ipse nouit. ¶ 2 Praeterea. Homo in iudicando debet diuino iudicio conformari: quia Dei iudicium est, vt dicitur Deut. 1. "Sed iudicium Dei est secundum veritatem," vt dicitur Rom. 2. Et Isaiae. 11. praedicitur de Christo: "Non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet: sed iudicabit in iustitia pauperes, & arguet in ae quitate pro mansuetis terrae." Ergo iudex non debet secundum ea que coram ipso probantur, sententiam ferre contra ea, quae ipse nouit. ¶ 3 Praeterea. Idcirco in iudicio probationes requiruntur, vt fides fiat iudici de rei veritate. Vnde in his quae sunt notoria, non requiritur iudicialis ordo, secundum illud 1. ad Timoth. 5. Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium. Si ergo iudex per se cognoscat veritatem, non debet attendere ad ea que probantur, sed sententiam ferre secundum veritatem, quam nouit. ¶ 4 Praeterea. Nomen conscientiae importat applicationem scientiae ad aliquid agibile, vt in 1. + { 11. q. 79. artic. 13. } habitum est. Sed facere contra scientiam est peccatum. Ergo iudex peccat, si sententiam ferat secundum allegata contra conscientiam veritatis, quam habet. SED contra est, quod + { Ambro. in Psa. 118. sermo. 20. vers. 4. ante med. to. 4. Aug. de ver. relig. cap. 31. tomo. 1. } August. dicit super Psalterium : Bonus iudex nihil ex arbitrio suo facit, sed secundum leges & iura pronuntiat. Sed hoc est iudicare secundum ea, quae in iudicio proponuntur & probantur. Ergo iudex debet secundum huiusmodi iudicare, & non secundum proprium arbitrium. RESPONDEO dicendum, quod sicut + { Art. praec. & supr. q. 60. art. 2. 5. & 6. } dictum est, iudicare pertinet ad iudicem , secundum quod fungitur publica potestate. Et ideo informari debet in iudicando, non secundum id quod ipse nouit tanquam priuata persona, sed secundum id quod sibi innotescit tanquam personae publicae. Hoc autem innotescit sibi & in communi & in particulari: in communi quidem per leges publicas, vel diuinas, vel humanas, contra quas nullas probationes admittere debet: in particulari autem negotio aliquo per instrumenta, & testes, & alia huiusmodi legitima documenta, quae debet sequi in iudicando magis, quam id quod ipse nouit tanquam priuata persona. Ex quo tamen ad hoc adiuuari potest, vt districtius discutiat probationes inductas, vt possit earum defectum inuestigare. Quod si eas non possit de iure repellere, debet, sicut + { In isto articulo. } dictum est, eas in iudicando sequi. AD primum ergo dicendum, quod ideo praemittitur in illis verbis de quaestione iudicibus facienda, vt intelligatur quod iudicare debent iudices veritatem secundum ea, quae fuerunt sibi proposita. AD secundum dicendum , quod Deo competit iudicare secundum propriam potestatem. Et ideo in iudicando informatur secundum veritatem, quam ipse cognoscit, non secundum hoc, quod ab alijs accipit. Et eadem ratio est de Christo, qui est verus Deus & homo. Alij autem iudices non iudicant secundum propriam potestatem: & ideo non est similis ratio. AD tertium dicendum, quod Apostolus loquitur in casu quando aliquid non solum est manifestum iudici, sed sibi & alijs, ita quod reus nullo modo crimen inficiari potest, vt in notorijs, sed statim ex ipsa euidentia facti conuincitur: si autem sit manifestum iudici & non alijs: vel alijs, & non iudici: tunc est necessaria iudicis discussio. AD quartum dicendum, quod homo in his quae ad propriam personam pertinent, debet informare conscientiam suam ex propria scientia. Sed in his quae pertinent ad publicam potestatem, debet informare conscientiam suam secundum ea quae in publico iudicio sciri possunt &c.