AD Secundum sic proce{ Sup. q. 64. ar. 6. ad 3. Et 4. dist. 27. q. 1. artic. 2. q. 4. ad 2. & 3. Et quo. 5. art. 15. ad primum. } ditur. Videtur, quòd iudici non liceat iudicare contra veritatem, quam nouit, propter ea quæ in contrarium proponuntur. Dicitur enim Deuter. 17. "Venies ad sacerdotes Leuitici generis, & ad iudicem qui fuerit illo tempore, quæresq́ue ab eis qui iudicabũt tibi, iudicij veritatem." Sed quandoq; aliqua proponuntur contra veritatem, sicut cùm aliquid per falsos testes probatur. Ergo non licet iudici iudicare secundũ ea quæ proponuntur & probantur contra veritatem, quam ipse nouit. ¶ 2 Præterea. Homo in iudicando debet diuino iudicio conformari: quia Dei iudicium est, vt dicitur Deut. 1. "Sed iudicium Dei est secundum veritatem," vt dicitur Rom. 2. Et Isaiæ. 11. prædicitur de Christo: "Non secundum visionem oculorũ iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet: sed iudicabit in iustitia pauperes, & arguet in æ quitate pro mansuetis terræ." Ergo iudex non debet secundum ea quę coram ipso probantur, sententiam ferre contra ea, quæ ipse nouit. ¶ 3 Præterea. Idcirco in iudicio probationes requiruntur, vt fides fiat iudici de rei veritate. Vnde in his quæ sunt notoria, non requiritur iudicialis ordo, secundum illud 1. ad Timoth. 5. Quorundam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad iudicium. Si ergo iudex per se cognoscat veritatem, non debet attendere ad ea quę probantur, sed sententiam ferre secundum veritatem, quam nouit. ¶ 4 Præterea. Nomen conscientiæ importat applicationem scientiæ ad aliquid agibile, vt in 1. † { 11. q. 79. artic. 13. } habitum est. Sed facere contra scientiā est peccatum. Ergo iudex peccat, si sententiam ferat secundum allegata contra conscientiam veritatis, quam habet. SED contra est, quod † { Ambro. in Psa. 118. sermo. 20. vers. 4. ante med. to. 4. Aug. de ver. relig. cap. 31. tomo. 1. } August. dicit super Psalteriũ : Bonus iudex nihil ex arbitrio suo facit, sed secundum leges & iura pronuntiat. Sed hoc est iudicare secundum ea, quæ in iudicio proponuntur & probantur. Ergo iudex debet secundum huiusmodi iudicare, & non secundum proprium arbitrium. RESPONDEO dicendum, quòd sicut † { Art. præc. & supr. q. 60. art. 2. 5. & 6. } dictum est, iudicare pertinet ad iudicẽ , secundũ quod fungitur publica potestate. Et ideo informari debet in iudicando, non secundum id quod ipse nouit tanquam priuata persona, sed secundũ id quod sibi innotescit tanquā personæ publicæ. Hoc autem innotescit sibi & in communi & in particulari: in communi quidem per leges publicas, vel diuinas, vel humanas, contra quas nullas probationes admittere debet: in particulari autem negotio aliquo per instrumenta, & testes, & alia huiusmodi legitima documenta, quæ debet sequi in iudicando magis, quàm id quod ipse nouit tanquam priuata persona. Ex quo tamen ad hoc adiuuari potest, vt districtius discutiat probationes inductas, vt possit earum defectũ inuestigare. Quod si eas non possit de iure repellere, debet, sicut † { In isto articulo. } dictum est, eas in iudicando sequi. AD primum ergo dicendum, ꝙ ideo præmittitur in illis verbis de quæstione iudicibus facienda, vt intelligatur quòd iudicare debent iudices veritatem secundum ea, quæ fuerunt sibi proposita. AD secundum dicẽdum , quòd Deo competit iudicare secundum propriam potestatem. Et ideo in iudicando informatur secundum veritatem, quam ipse cognoscit, non secundum hoc, quod ab alijs accipit. Et eadem ratio est de Christo, qui est verus Deus & homo. Alij autem iudices non iudicant secundum propriam potestatem: & ideo non est similis ratio. AD tertium dicendum, ꝙ Apostolus loquitur in casu quando aliquid non solum est manifestum iudici, sed sibi & alijs, ita quòd reus nullo modo crimẽ inficiari potest, vt in notorijs, sed statim ex ipsa euidentia facti conuincitur: si autem sit manifestum iudici & non alijs: vel alijs, & non iudici: tunc est necessaria iudicis discussio. AD quartum dicendum, ꝙ homo in his quæ ad propriam personam pertinent, debet informare cō scientiam suam ex propria scientia. Sed in his quæ pertinent ad publicam potestatem, debet informare conscientiā suam secundũ ea quæ in publico iudicio sciri possunt &c.