Ad tertium respondetur, quod vix est possibilis ille casus sed admisso illo casu respondetur, quod minus inconueniens est quod Princeps dissimulet punitionem ad tempus, quam vt procedat ad puniendum contra ordinem iuris naturalis: id quod prudenter fecit Dauid non puniendo Ioab propter sua delicta, vsque quo iam moriturus praecepit filio Salomoni, vt occideret Ioab: sed contra hoc est argumentum: demus quod sit periculum in mora, nisi statim puniatur malefactor: quia traditurus est rempublicam, vel committet iterum idem crimen laesae maiestatis. Respon detur, quod iam tunc proceditur contra illum iure defensionis reipublicae, aut laesae maiestatis Regiae: & tunc licitum erit vnicuique illum occidere: non autem erit licitum occidere illo modo propter delicta praeterita, quia iste processus est via punitionis qui publicus debet esse.