# 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum iudici liceat iudicare contra veritatem, quam nouit, propter ea quae in contrarium proponuntur. AD Secundum sic proce{ Sup. q. 64. ar. 6. ad 3. Et 4. dist. 27. q. 1. artic. 2. q. 4. ad 2. & 3. Et quo. 5. art. 15. ad primum. } ditur. Videtur, quod iudici non liceat iudicare contra veritatem, quam nouit, propter ea quae in contrarium proponuntur. Dicitur enim Deuter. 17. "Venies ad sacerdotes Leuitici generis, & ad iudicem qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis qui iudicabunt tibi, iudicij veritatem." Sed quandoque aliqua proponuntur contra veritatem, sicut cum aliquid per falsos testes probatur. Ergo non licet iudici iudicare secundum ea quae proponuntur & probantur contra veritatem, quam ipse nouit. ¶ 2 Praeterea. Homo in iudicando debet diuino iudicio conformari: quia Dei iudicium est, vt dicitur Deut. 1. "Sed iudicium Dei est secundum veritatem," vt dicitur Rom. 2. Et Isaiae. 11. praedicitur de Christo: "Non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet: sed iudicabit in iustitia pauperes, & arguet in ae quitate pro mansuetis terrae." Ergo iudex non debet secundum ea que coram ipso probantur, sententiam ferre contra ea, quae ipse nouit. ¶ 3 Praeterea. Idcirco in iudicio probationes requiruntur, vt fides fiat iudici de rei veritate. Vnde in his quae sunt notoria, non requiritur iudicialis ordo, secundum illud 1. ad Timoth. 5. Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium. Si ergo iudex per se cognoscat veritatem, non debet attendere ad ea que probantur, sed sententiam ferre secundum veritatem, quam nouit. ¶ 4 Praeterea. Nomen conscientiae importat applicationem scientiae ad aliquid agibile, vt in 1. + { 11. q. 79. artic. 13. } habitum est. Sed facere contra scientiam est peccatum. Ergo iudex peccat, si sententiam ferat secundum allegata contra conscientiam veritatis, quam habet. SED contra est, quod + { Ambro. in Psa. 118. sermo. 20. vers. 4. ante med. to. 4. Aug. de ver. relig. cap. 31. tomo. 1. } August. dicit super Psalterium : Bonus iudex nihil ex arbitrio suo facit, sed secundum leges & iura pronuntiat. Sed hoc est iudicare secundum ea, quae in iudicio proponuntur & probantur. Ergo iudex debet secundum huiusmodi iudicare, & non secundum proprium arbitrium. RESPONDEO dicendum, quod sicut + { Art. praec. & supr. q. 60. art. 2. 5. & 6. } dictum est, iudicare pertinet ad iudicem , secundum quod fungitur publica potestate. Et ideo informari debet in iudicando, non secundum id quod ipse nouit tanquam priuata persona, sed secundum id quod sibi innotescit tanquam personae publicae. Hoc autem innotescit sibi & in communi & in particulari: in communi quidem per leges publicas, vel diuinas, vel humanas, contra quas nullas probationes admittere debet: in particulari autem negotio aliquo per instrumenta, & testes, & alia huiusmodi legitima documenta, quae debet sequi in iudicando magis, quam id quod ipse nouit tanquam priuata persona. Ex quo tamen ad hoc adiuuari potest, vt districtius discutiat probationes inductas, vt possit earum defectum inuestigare. Quod si eas non possit de iure repellere, debet, sicut + { In isto articulo. } dictum est, eas in iudicando sequi. AD primum ergo dicendum, quod ideo praemittitur in illis verbis de quaestione iudicibus facienda, vt intelligatur quod iudicare debent iudices veritatem secundum ea, quae fuerunt sibi proposita. AD secundum dicendum , quod Deo competit iudicare secundum propriam potestatem. Et ideo in iudicando informatur secundum veritatem, quam ipse cognoscit, non secundum hoc, quod ab alijs accipit. Et eadem ratio est de Christo, qui est verus Deus & homo. Alij autem iudices non iudicant secundum propriam potestatem: & ideo non est similis ratio. AD tertium dicendum, quod Apostolus loquitur in casu quando aliquid non solum est manifestum iudici, sed sibi & alijs, ita quod reus nullo modo crimen inficiari potest, vt in notorijs, sed statim ex ipsa euidentia facti conuincitur: si autem sit manifestum iudici & non alijs: vel alijs, & non iudici: tunc est necessaria iudicis discussio. AD quartum dicendum, quod homo in his quae ad propriam personam pertinent, debet informare conscientiam suam ex propria scientia. Sed in his quae pertinent ad publicam potestatem, debet informare conscientiam suam secundum ea quae in publico iudicio sciri possunt &c. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Iudex debet sequi in iudicando instrumenta & testes & alia legitima documenta , potiusquam, quod ipse nouit tanquam persona priuata. Ratio est, quia iudex dum iudicat fungitur autoritate publica: ergo debet informari de ipsa veritate per publica testimonia. Secunda conclusio. Nihilominus iudex poterit adiuuari ex eo, quod nouit vt persona priuata: vt districtius examinet testes & discutiat probationes inductas. Ratio est, quia quilibet tenetur iure naturae defendere innocentem inquantum fuerit possibile: ergo multo magis iudex qui ex officio tenetur nulli iniuriam facere & impedire faciendam . COMMENTARIVS. NOtandum est, quod D. Tho. supra q. 60. arti. 5. mouet quaestionem similem huic, vtrum iudex debeat iudicare secundum leges scriptas. Sed tamen differentia est inter illam quaestionem & istam. Nam ibi disputatur de scientia in communi secundum leges: hic autem disputamus de scientia in particulari negotio, quae dicitur scientia facti, & de hoc definimus quod debet haberi ex testimonijs publicis. QVaestio celebris est. An iudex possit ferre sententiam contra innocentem quem uouit esse innocentem scientia priuata, probatum tamen nocentem publicis testimonijs & legitimis. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Si iudex sciret scientia priuata aliquam legem esse iniquam, non posset iudicare secundum illam , etiam si a plurimis probaretur vt iusta: ergo simili ratione, non poterit iudicare secundum allegata & probata, si cognoscit esse falsa. Secundo. Confirmator alicuius electionis indigni, quem ipse scientia priuata cognoscit in dignum , non potest electionem illam confirmare, sed poterit illam cassare: ergo etiam in nostro casu. Consequentia probatur. Nam talis confirmator etiam est iudex illius electionis. Tertio. Papa non potest definire aliquam propositionem esse de fide, quam ipse certo scit non esse de fide, etiam si a multis doctoribus asseratur esse de fide. Ergo similiter dicendum est de iudice. Quarto. Iudicare contra veritatem est contra ius naturae & diuinum . Iuxta illud Exodi 23. " Non suscipies vocem mendacij & in iudicio non acquiescas plurimorum sententiae vt a vero deuies:" ergo nunquam est licitum. Quinto. Quando aliquod medium est contrarium fini intento non debet eligi a prudente, etiam si communiter illud medium soleat esse conueniens ad talem finem. Vt v. g. medicus sapiens non eligit hic & nunc medicinam quam scit esse contrariam saluti, etiam si secundum sententiam medicorum dicatur esse vtilis ad talem infirmitatem . Ergo iudex etiam qui scit veritatem Innocentis, non debet eligere & procedere secundum allegata & probata. Probatur consequentia , quia allegata & probata sunt medium ad manifestandam veritatem : ergo si certus est iudex, quod allegata & probata offuscant veritatem, non debet illa eligere. Sexto. Virtus quae dicitur epicheia est species quaedam iustitiae superior quam iustitia legalis, vt docet D. Tho. 2. 2. quaest. 120. artic. 2. Cuius officium est moderari verba legis & sequi intentionem legislatoris in casu extraordinario, praetermissa forma verborum legis. Hinc igitur sumitur argumentum , inten tio legis & legislatoris precipientis, vt iudex procedat secundum allegata & probata est, vt manifestetur veritas: ergo quando in casu extraordinario constat iudici, quod veritas destruitur per allegata & probata: debet vti virtute epicheya ad ferendam sententiam non secundum verba legis, sed secundum intentionem . DE hoc dubio est prima sententia Diui Tho. quod in omni causa ciuili vel criminali, iudex debet procedere secundum allegata & probata praetermissa scientia sua priuata. Hanc tenet D. Tho. expresse supra quest. 64. art. 6. ad 3. Hanc tenet Maioris in 3. d. 33. q. 4. Diuus Antoni. in. 3. par. tit. 9. c. 2. §. 6. Hanc etiam sententiam tenet Abulen. Exod. 23. q. 6. & Turraecrema. in ca. iudicet. 3. q. 7. & alij quos refert Couar. libr. 1. Variar. resolut. nu. 3. & 6. ¶ Secunda sententia est in altero extremo, quod in omni causa debet iudex ferre sententiam secundum veritatem quam ipse nouit, siue scientia priuata siue scientia publica, ita quod nunquam sit licitum iudicare contra veritatem quam ipse nouit scientia priuata. Hanc sententiam tenet Hugo in l. Praetor. ff. de iurisd. omn. iudicum . quem sequitur Caldericus & Panorm. in c. Pastoralis. §. quia vero. tit. de offic. delegati. Angel. in verb. iudicare. q. 7. Lyra Exod. 23. in illa verba, insontem & iustum non occides, & alij quos refert Couar. vbi supra. ¶ Tertia sententia est, quod in criminalibus causis, debet iudex sequi priuatam sententiam non obstantibus allegatis & probatis: non autem in causis ciuilibus. Hanc sententiam tenet Adrianus quod lib. 6. art. 3. & inquit esse communem sententiam Theologorum , hanc tenent multi Iurisperiti quos citat Couar. vbi supra, sed aliqui moderantur illam sic, quod etiam in negotijs ciuilibus magni momenti, debet iudex sequi sententiam priuatam. ¶ Quarta sententia est, quod iudex ex priuata scientia veritatis, debet absoluere reum non autem potest condemnare . Autores huius sententiae citat Couar. vbi supra. ¶ Quinta sententia est, quod supremi iudices possunt sequi priuatam scientiam veritatis. Non obstantibus allegatis & probatis: inferiores vero non possunt nisi iudicare secundum allegata & probata. Annumerant autem inter supremos iudices, eos qui sunt supremi senatus quos vulgo dicimus del Consejo Real, etiam si habeant Prin cipem superiorem. Huius sententiae est Guido Papa, vt refert Couar. vbi supra. Ipse tamen ait Principem supremum id posse facere. Ex his sententijs prima est tenenda non solum vt probabilior, sed vt veritas demonstrata moraliter. Probatur primo, ratione D. Tho. in artic. sed confirmatur illa ratio. Nam iudex iudicat, vt persona publica vice reipublicae: sed si respublica iudicaret non posset procedere nisi secundum scientiam publicam : ergo iudex debet iudicare secundum illam , alias non esset vicarius bonus ipsius reipublice. Et hanc rationem insinuat D. Tho. in solut. ad 2. vbi ait, quod Deus iudicat secundum propriam scientiam, quia iudicat secundum propriam autoritatem : ergo qui non iudicat secundum propriam autoritatem, sed vice alterius, scilicet reipublicae: debet iudicare secundum scientiam secundum quam iudicaret respublica. Secundo. Nam ex oppositis sententijs sequuntur magna incommoda reipublicae & iudiciorum peruersio: nam iniqui iudices facile condemnarent innocentes & absoluerent nocentes, dicerent enim se scire veritatem priuata scientia, & proferrent sententiam contrariam allegatis & probatis. Rursus boni iudices semper inciderent in magnas angustias & perplexitates, vt v. g. si aliquis probaretur reus laesae maiestatis vel haereticus secundum allegata & probata, & ipse iudex sciret innocentiam illius scientia priuata: siquidem absolueret illum ipse puniretur poena capitis: si autem condemnaret peccaret mortaliter secundum illas sententias : ergo &c. Tertio. Vtilitas iudiciorum ea maxime est, vt reipublicae satisfiat, vt in tranquillitate consistat , & in tranquillitate seruetur dum iniqui puniuntur & alij a malo arcentur: sed nisi prima sententia sit vera omnia ista commoda pereunt, dum ipsa respublica non puniret eos qui publice probantur iniqui. Quarto probatur testimonijs Sanctorum . In primis est D. Ambr. serm. 20. super Psal. 118. in illud, "Misericordiae tuae multae Domine secundum iudicium tuum viuifica me," inquit, "Bonus iudex nihil ex arbitrio suo facit, sed secundum leges pronunciat, & secundum quod audit iudicat." Hoc habetur 3. quaest. 7. canone iudicet. & quanuis referatur a Diuo Thoma esse D. Augu. errore tamen librariorum fuit. Sed etiam D. August. super Psal. 57. in illud, "Molas leonum confringet Dominus" inquit, "Iudex non potest nisi secundum leges iudicare," & idem dicit in lib. de vera relig. cap. 31. Idem dicit D. Gregor. & habetur 11. quaest. 3. can. summopere. Item omnia iura canonica & ciuilia aiunt, quod ex instrumentis sit certus iudex de iure litigantium. Hoc habetur in ca. dilectus. in cap. accepimus. in cap. contingit . de fide instrumentorum. & cap. Pastoralis. §. quia vero. de officio delegati. & in. l. adoptio. ff. de adoptionibus. Et denique Daniel 3. Daniel quanuis nouit veritatem scientia priuata ab Spiritu sancto, tamen non condemnauit senes illos, donec coram populo conuicit illos mendacij ex ore proprio. Ad primum argumentum in contrarium respondetur negando consequentiam . Nam bonitas legis non pendet ex dicto ignorantium, aut iniquorum , sed ex eo quod lata est ab habente autoritatem & conformis est legi naturae. Caeterum veritas facti in publico iudicio pendet ex testibus, aut ex ipsa notorietate facti, ex quo sequitur, quod iudex sciens legem esse iniquam non potest iudicare secundum illam. Item est alia differentia egregia: quia quando iudici constat legem esse iniquam publice hoc potest probari faciendo demonstrationem: quando vero constat iudici de veritate facti non potest publice ostendere veritatem illam. Ad secundum argumentum negatur consequentia . Et ratio est, quia confirmator ex officio habet ius confirmandi vel cassandi electionem prout sibi videbitur expedire bono communi: ita prorsus vt sicuti electores libere eligunt quem ipsi iudicant esse dignum scientia priuata, ita confirmator legitime confirmat quem iudicauerit esse dignum, siue scientia publica siue priuata, & in hoc deficit confirmator a ratione iudicij, quod iudex vt sic, tenetur ferre sententiam secundum allegata & probata, & si oppositum fecerit nulla est sententia. Caeterum confirmator quomodolibet cassauerit electionem etiam digni cassata est. Quod si aliquis obijciat. Contra ille confirmator iniuriam facit electo, ergo tenetur confirmare eum ex iustitia. Probatur antecedens: quia statim iudicabitur electus suspectus de aliquo cri mine, propter quod non confirmatur a prae lato. Respondetur nihilominus, nego antecedens, & ad probationem respondetur, quod est temerarium iudicium, quia multis vijs potest cassari electio etiam digni. Ad tertium argumentum respondetur, quod definitio propositionis veritatis de fide, non pendet ex testimonio hominum, sed ex assistentia Spiritus sancti: vnde Pontifex poterit definire non solum contra testimonium hominum, sed etiam contra id quod ipse opinatur, vt v. g. si esset haereticus. Ad quartum argumentum respondetur, quod illud antecedens potest esse verum & est verum, si intelligatur proportionabiliter loquendo de iudicio & de veritate, scilicet, quod iudicare publice contra veritatem publice probatam, est contra ius naturae, & iudicare secreto contra veritatem secretam etiam est contra ius naturae: sed tamen iudicare publice & vt persona publica contra veritatem quam ipse nouit scientia priuata non est contra ius naturae: sed consonum valde iuri naturae, vt procedat secundum allegata & probata, propter tranquillitatem & pacem ipsius reipublicae. Ad quintum argumentum respondetur. Concedo Maiorem, sed distinguo minorem . Allegata & probata sunt medium ad manifestandam veritatem, quantum in iudicio publico manifestari potest, concedo. Non autem ad manifestandam veritatem, secundum quod a parte rei est, hoc enim non semper est necessarium aut possibile. Exemplum autem de medico non conuincit, quoniam medicatio per se ordinatur ad salutem istius hominis hic & nunc: sententia autem iudicis ordinatur ad tranquillitatem & pacem reipublicae, que consurgit ex eo quod vnicuique tribuitur suum ius secundum allegata & probata. Item etiam iudex dicendo ius, distribuit bonum quodam commune distribuendum secundum merita causarum , quatenus ex allegatis & probatis cognoscuntur: medicus autem operatur aut ex iustitia commutatiua aut ex misericordia vel ex liberalitate, quare tenetur attendere quod commodum est istius hominis hic & nunc. Ad vltimum respondetur, quod intentio legislatoris & legis est, vt iudex non sequatur scientiam priuatam sed procedat secundum allegata & probata. Caeterum quod ibi dictum est de virtute epicheya verum est. Sed notandum est, quod ista virtus exercetur in casibus extraordinarijs in quibus si seruentur verba legis, sequetur inconueniens contra omnem intentionem legislatoris & contra bonum publicum, quod quidem maxime est attendendum ad exercitium huius virtutis. Vt v. g. Dicit lex vt vnicuique reddatur suum depositum petenti: sed contingit vt furiosus si petat gladium ad occidendum innocentem vel contra rempublicam, non est illi reddendum depositum. Et quia in casu nostrae disputationis sequitur magnum inconueniens bono communi, nisi iudex ferat sententiam secundum allegata & probata: non habet locum virtus epicheiae, sed potius est intentio legislatoris, quod in tali casu seruetur forma verborum legis, etiam si per accidens occidatur innocens. DVbitatur secundo circa secundam conclusionem D. Thom. Quid possit, & quid teneatur facere iudex in praedicto casu vt liberet innocentem? ¶ Ad quod respondetur , & sit prima conclusio. Non tenetur iudex renuntiare officio suo. Ista est contra Syluestrum in verbo, iudex. 2. quaest. 5. Probatur, quia nemo vtens iure suo facit alteri iniuriam , sed iudex vtitur iure suo, ergo. Secundo, iudex ex officio suo tenetur seruare leges communes & prouidere paci & tranquillitati reipublicae. Ergo etiam si inde sequatur praeter intentionem eius mors alicuius innocentis, non tenetur cessare ab officio suo: quemadmodum Dux in bello non tenetur cessare ab impugnatione ciuitatis, etiam si aliqui innocentes ibidem occidendi sint per accidens. Secunda conclusio. Non tenetur iudex remittere causam superiori, imo non potest si altera pars instet, vt faciat iudicium & iustitiam. Prima pars probatur eisdem rationibus atque prima conclusio. Secunda vero probatur. Quia supposito, quod non cedit officio suo tenetur seruare ordinem iuris in procedendo ad iudicium. Ordo autem iuris est, vt in tali tribunali fiat prima instantia: ergo tenetur illum seruare. Quod si aliquis obijciat contra istam conclusionem, quod Diuus Tho. dicit supra in quaest. 64. art. 6. ad tertium , quod iudex si non habet occasionem liberandi talem innocentem remittat illum & debet remittere superiori iudicandum. Respondetur & sit tertia conclusio . Quod de consensu vtriusque partis potest & debet iudex in tali casu remittere innocentem, & hoc est quod Diuus Thomas ibi voluit docere dum dixit, quod si hoc non potest non peccat iudicando illum , acsi diceret, quod si non potest seruato ordine iuris, scilicet, de consensu vtriusque partis, non peccat iudicando. Itaque iudex debet quantum in se est fauere innocenti seruato ordine iuris necessario. Vt v. g. debet admittere appellationem illius. Item debet relaxare poenam iuris in casibus in quibus est licitum, vt arti. 4. dicemus. Item si potest sine scandalo publico dare illi occasionem vt fugiat: tenetur facere. Ratio est, quia quilibet tenetur in quantum persona priuata adhibere media licita ad seruandum innocentem. ¶ Quarta conclusio. Non potest iudex pronuntiare sententiam in hunc modum, scilicet dicendo, non constat de veritate causae. Pro quo nota, quod est vnus modus terminandi iudicium, cum iudex dicit, Non liquet de veritate. Haec conclusio est contra Alciatum cap. 1. de officio ordinarij, qui ait in tali casu debere iudicem proferre talem sententiam. Sed probatur conclusio nostra, quia sententia iudicis debet intelligi secundum allegata & probata, sicut debet dari secundum allegata & probata: sed falsum est dicere in illo casu, quod secundum allegata & probata non constat publice de veritate causae: ergo sententia falsa est. Item respublica non minus scandalizaretur de eiusmodi sententia, atque si illum absolueret: scit enim respublica crimen esse probatum in iudicio: sed maxime scandalizaretur respublica in illius absolutione: ergo etiam in prolatione talis sententiae. Quinta conclusio . Princeps supremus debet etiam iudicare secundum allegata & probata contra veritatem quam cognoscit priuata scientia. Probatur, quia eadem inconuenientia sequuntur si non ita iudicet, quae sequuntur in inferiori tribunali, vt dictum est iam . Nihilominus cum ipse Princeps sit dispensator legum & habeat plenariam potestatem a republica, poterit in tali casu secluso scandalo reipu blicae aut nocumento dispensare cum illo innocente, quantum ad poenas iuris, quae infliguntur propter bonum reipublicae: non autem quantum ad poenas, quae respiciunt satisfactionem alterius partis. Item etiam poterit vti testimonio suo secundum scientiam priuatam & publicare illud contra testes falsos, qui non sunt magnae autoritatis: quia tunc esset scandalum in republica infamare illos. Et denique dicimus, quod quotiescunque Princeps potest dispensare in lege cum vere reo, tenetur dispensare cum innocente: etiam si probetur nocens. Ratio est, quia iure naturae vnusquisque tenetur vti medijs licitis ad defendendum innocentem . DVbium tertium est. An cum Principi notum est crimen alicuius, quod probari potest facile, vel probatur testibus: possit illum interficere non citando illum vt se defendat & a crimine purget. Vt verbi gratia, an possit illum occidere per venenum secreto propinatum, aut alia via occulta? Et pro parte affirmatiua sic arguitur. Primo euidentia patratis sceleris non indiget processu iuridico: sed in tali casu euidens est Principi, etiam per testes sufficientes, crimen malefactoris: ergo poterit illum condemnare & occidere, quando & quomodo voluerit. ¶ Secundo. Reus ipse dignus est morte: ergo non fit illi iniuria si occidatur a Principe habente publicam potestatem. Et confirmatur. Nam per occisionem occultam consulitur famae malefactoris: ergo nulla fit illi iniuria. ¶ Tertio. Sit casus quod reus non possit citari sine incommodo reipublicae. Vt v. g. si est Dux, qui habet exercitum sibi beneuolum , & timetur quod inuadet rempublicam. Vel etiam sit casus, quod si reus citetur infamabitur persona principis: quia crimen commissum fuit. v. g. adulterium cum Regina, tunc videtur necessarium quod malefactor puniatur non citatus, aliquo modo occulto. Ad hoc dubium respondet Caietanus in sum. in verb. homicidium. vnica conclusione negatiua, cuius ratio est. Nam ius naturale postulat vt sicut potestas occidendi debet esse publica: ita notitia criminis debet esse publica. Ita etiam ipse reus publice citandus est & publice puniendus ea publicitate, quae sufficit vt reus cognoscat se puniri a publica potestate propter crimen, de quo conuincitur & condemnatur . Hinc sequitur, quod non solum Princeps qui aliter occiderit vel occidi fecerit, sed etiam ministri ipsius qui exequuntur eius mandatum sunt homicidae: quia constat illis, quod huiusmodi occisio non procedit a potestate publica inquantum publica est, & sic non excusat illos obedientia sicut excusat quando publica potestate procedunt ad bellum, de quo dubitant, an sit iustum vel iniustum. De quare aliqua diximus supra quaest. 64. art. 3. Ad primum respondetur, quod euidentia patrati sceleris, non solum debet esse respectu Principis: sed etiam respectu iudicij & testium, & respectu ipsius rei, qui euidenter conuincitur ex publicitate facti, vnde licitum quidem erit iudici ante cuius oculos aliquis occidit hominem praesentibus multis testibus, statim illum publice punire: nunquam tamen erit licitum hominem malefactorem occidere, nisi ipse sciat quod occiditur a publica potestate. Ad secundum negatur consequentia : quia etiam si sit dignus morte, non tamen repentina , ita vt ignorans causam & a quo occidatur pereat: caeterum quod eius famae consulatur per accidens est, magis enim infamatur respublica & Princeps ipse, ex eo quod homines interficiantur illo modo quam si eius crimen publicaretur & puniretur. Item per huiusmodi punitiones secretissimas frustratur finis intentus a republica, qui est, vt alij a malo arceantur scientes causam punitionis, & denique inhumanum est valde hominem imparatum occidere, quia certe condemnabitur in aeternum. Ad tertium respondetur, quod vix est possibilis ille casus sed admisso illo casu respondetur, quod minus inconueniens est quod Princeps dissimulet punitionem ad tempus, quam vt procedat ad puniendum contra ordinem iuris naturalis: id quod prudenter fecit Dauid non puniendo Ioab propter sua delicta, vsque quo iam moriturus praecepit filio Salomoni, vt occideret Ioab: sed contra hoc est argumentum: demus quod sit periculum in mora, nisi statim puniatur malefactor: quia traditurus est rempublicam, vel committet iterum idem crimen laesae maiestatis. Respon detur, quod iam tunc proceditur contra illum iure defensionis reipublicae, aut laesae maiestatis Regiae: & tunc licitum erit vnicuique illum occidere: non autem erit licitum occidere illo modo propter delicta praeterita, quia iste processus est via punitionis qui publicus debet esse.