AD Tertium sic proceditur .{ Opusc. 19. ca. 5. fine. } Videtur, quod iudex possit aliquem iudicare, etiam si non sit aliquis accusator. Humana enim iustitia deriuatur a iustitia diuina. Sed Deus peccatores iudicat, etiam si nullus sit accusator. Ergo videtur, quod homo possit in iudicio aliquem condemnare, etiam si non adsit accusator.