RESPONDEO dicendum, ꝙ iudex est interpres iustitiæ. Vnde sicut † { Lib. 5. ca. 4. parũ ante mediũ , tomo. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethic. homines ad iudicem confugiunt, sicut ad quandam iustitiam animatam. Iustitia autem, sicut supra † { Qu, 58. artic. 2. } dictum est, non est ad seipsum, sed ad alterum. Et ideo oportet, quòd iudex inter aliquos duos diiudicet. Quod quidem fit, cùm vnus est actor, & alius est reus. Et ideo in criminibus non potest aliquem iudicio condemnare iudex, nisi habeat accusatorem, secũdum illud Actorum 25. Non est consuetudo Romanis dānare aliquem hominẽ priusquā is qui accusatur, præsentes habeat accusatores, locumq́ue defendendi accipiat ad abluenda crimina, quæ ei obijciuntur.