AD secundum dicendum, quod publica infamia habet locum accusatoris. Vnde super illud Genes. 4. "Vox sanguinis fratris tui, &c." dicit gloss. Euidentia perpetrati sceleris, accusatore non eget. In denuntiatione vero, sicut supra + { Qu. 33. artic. 7. } dictum est, non intenditur punitio peccantis, sed emendatio. Et ideo nihil agitur contra eum, cuius peccatum denuntiatur , sed pro eo: & ideo non est ibi necessarius accusator. Poena autem infertur propter rebellionem ad Ecclesiam: quae, quia est manifesta, tenet locum accusatoris. Ex eo autem , quod ipse iudex videt, non potest procedere ad sententiam ferendam , nisi secundum ordinem publici iudicij, quod tenet locum accusatoris.