AD tertium dicendum, quod Deus in suo iudicio procedit ex propria notitia veritatis: non autem homo, vt supra + { Arti. prae cedenti. } dictum est. Et ideo homo non potest simul esse accusator, & testis, & iudex, sicut Deus. Daniel autem accusator fuit simul & iudex, quasi diuini iudicij executor, cuius instinctu mouebatur, + { Art. 1. ad primum. } vt dictum est.