AD Tertium sic proceditur .{ Opusc. 19. ca. 5. fine. } Videtur, quod iudex possit aliquem iudicare, etiam si non sit aliquis accusator. Humana enim iustitia deriuatur a iustitia diuina. Sed Deus peccatores iudicat, etiam si nullus sit accusator. Ergo videtur, quod homo possit in iudicio aliquem condemnare, etiam si non adsit accusator. ¶ 2 Praeterea. Accusator requiritur in iudicio ad hoc, quod deferat crimen ad iudicem: sed quandoque potest crimen ad iudicem deuenire alio modo, quam per accusationem , sicut per denuntiationem, vel per infamiam, vel etiam si ipse iudex videat. Ergo iudex potest aliquem condemnare absque accusatore. ¶ 3 Preterea. Facta sanctorum in Scripturis narrantur quasi quedam exemplaria humanae vitae. Sed Daniel simul fuit accusator & iudex contra iniquos senes, vt patet Daniel. 13. ergo non est contra iustitiam si aliquis aliquem condemnet tanquam iudex, & ipsemet sit accusator. SED contra est, quod 1. ad Corinth. 5. + { 1. ad Cor. 5. to. 5. habetur 23. q. 4. ca. si quis potestatem. } Ambr. exponens sententiam Apostoli de fornicatore, dicit: quod iudicis non est sine accusatore damnare: quia Dominus Iudam, cum fuisset fur, quia non est accusatus, minime abiecit. RESPONDEO dicendum, quod iudex est interpres iustitiae. Vnde sicut + { Lib. 5. ca. 4. parum ante medium , tomo. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethic. homines ad iudicem confugiunt, sicut ad quandam iustitiam animatam. Iustitia autem, sicut supra + { Qu, 58. artic. 2. } dictum est, non est ad seipsum, sed ad alterum. Et ideo oportet, quod iudex inter aliquos duos diiudicet. Quod quidem fit, cum vnus est actor, & alius est reus. Et ideo in criminibus non potest aliquem iudicio condemnare iudex, nisi habeat accusatorem, secundum illud Actorum 25. Non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina, quae ei obijciuntur. AD primum ergo dicendum, quod Deus in suo iudicio vtitur conscientia peccantis quasi accusatore, secundum illud Rom. 2. inter se inuicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium. Vel etiam euidentia facti, quantum ad ipsum: secundum illud Genes. 4. "Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra." AD secundum dicendum, quod publica infamia habet locum accusatoris. Vnde super illud Genes. 4. "Vox sanguinis fratris tui, &c." dicit gloss. Euidentia perpetrati sceleris, accusatore non eget. In denuntiatione vero, sicut supra + { Qu. 33. artic. 7. } dictum est, non intenditur punitio peccantis, sed emendatio. Et ideo nihil agitur contra eum, cuius peccatum denuntiatur , sed pro eo: & ideo non est ibi necessarius accusator. Poena autem infertur propter rebellionem ad Ecclesiam: quae, quia est manifesta, tenet locum accusatoris. Ex eo autem , quod ipse iudex videt, non potest procedere ad sententiam ferendam , nisi secundum ordinem publici iudicij, quod tenet locum accusatoris. AD tertium dicendum, quod Deus in suo iudicio procedit ex propria notitia veritatis: non autem homo, vt supra + { Arti. prae cedenti. } dictum est. Et ideo homo non potest simul esse accusator, & testis, & iudex, sicut Deus. Daniel autem accusator fuit simul & iudex, quasi diuini iudicij executor, cuius instinctu mouebatur, + { Art. 1. ad primum. } vt dictum est.