AD Tertium sic ꝓceditur .{ Opusc. 19. ca. 5. fine. } Videtur, ꝙ iudex possit aliquem iudicare, etiam si non sit aliquis accusator. Humana enim iustitia deriuatur à iustitia diuina. Sed Deus peccatores iudicat, etiam si nullus sit accusator. Ergo videtur, quòd homo possit in iudicio aliquem condemnare, etiam si non adsit accusator. ¶ 2 Præterea. Accusator requiritur in iudicio ad hoc, ꝙ deferat crimen ad iudicem: sed quandoq; potest crimẽ ad iudicem deuenire alio modo, quàm per accusationẽ , sicut per denuntiationem, vel per infamiam, vel etiam si ipse iudex videat. Ergo iudex potest aliquẽ condemnare absque accusatore. ¶ 3 Pręterea. Facta sanctorum in Scripturis narrantur quasi quędam exemplaria humanæ vitæ. Sed Daniel simul fuit accusator & iudex contra iniquos senes, vt patet Daniel. 13. ergo non est contra iustitiā si aliquis aliquem cōdẽnet tanquā iudex, & ipsemet sit accusator. SED contra est, quod 1. ad Corinth. 5. † { 1. ad Cor. 5. to. 5. habetur 23. q. 4. ca. si quis potestatem. } Ambr. exponens sententiā Apostoli de fornicatore, dicit: quòd iudicis nō est sine accusatore damnare: quia Dominus Iudam, cùm fuisset fur, quia non est accusatus, minimè abiecit. RESPONDEO dicendum, ꝙ iudex est interpres iustitiæ. Vnde sicut † { Lib. 5. ca. 4. parũ ante mediũ , tomo. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethic. homines ad iudicem confugiunt, sicut ad quandam iustitiam animatam. Iustitia autem, sicut supra † { Qu, 58. artic. 2. } dictum est, non est ad seipsum, sed ad alterum. Et ideo oportet, quòd iudex inter aliquos duos diiudicet. Quod quidem fit, cùm vnus est actor, & alius est reus. Et ideo in criminibus non potest aliquem iudicio condemnare iudex, nisi habeat accusatorem, secũdum illud Actorum 25. Non est consuetudo Romanis dānare aliquem hominẽ priusquā is qui accusatur, præsentes habeat accusatores, locumq́ue defendendi accipiat ad abluenda crimina, quæ ei obijciuntur. AD primum ergo dicendum, ꝙ Deus in suo iudicio vtitur conscientia peccantis quasi accusatore, secũ dum illud Rom. 2. inter se inuicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium. Vel etiam euidentia facti, quantum ad ipsum: secundum illud Genes. 4. "Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra." AD secundum dicendum, quòd publica infamia habet locum accusatoris. Vnde super illud Genes. 4. "Vox sanguinis fratris tui, &c." dicit gloss. Euidentia perpetrati sceleris, accusatore non eget. In denuntiatione vero, sicut supra † { Qu. 33. artic. 7. } dictum est, non intenditur punitio peccantis, sed emendatio. Et ideo nihil agitur contra eum, cuius peccatum denũ tiatur , sed pro eo: & ideo nō est ibi necessarius accusator. Pœna autem infertur propter rebellionẽ ad Ecclesiam: quæ, quia est manifesta, tenet locum accusatoris. Ex eo autẽ , quòd ipse iudex videt, non potest procedere ad sententiam ferendā , nisi secundum ordinem publici iudicij, quod tenet locũ accusatoris. AD tertium dicendum, ꝙ Deus in suo iudicio procedit ex propria notitia veritatis: non autem homo, vt supra † { Arti. præ cedenti. } dictum est. Et ideo homo non potest simul esse accusator, & testis, & iudex, sicut Deus. Daniel autem accusator fuit simul & iudex, quasi diuini iudicij executor, cuius instinctu mouebatur, † { Art. 1. ad primum. } vt dictum est.